Latin
14.5.1.9 to 14.5.1.10
Greek and Roman Historians, here 14.5.1.9-10
Not analysed yet
IX. 1 Et haec vitae diversitas atque alia multa inter Marcum ac Verum simultates fecisse non aperta veritas indicabat, sed occultus rumor inseverat; 2 verum illud praecipuum quod, cum Libonem quendam patruelem suum Marcus legatum in Syriam misisset, atque ille se insolentius quam verecundus senator efferret dicens ad fratres suos scripturum esse, si quid forte dubitaret, nec Verus praesens pati posset, subitoque morbo notis prope veneni exsistentibus interisset, visum est nonnullis, non tamen Marco, quod eius fraude putaretur occisus. quae res simultatum auxit rumorem. 3 Liberti multum potuerunt apud Verum ut in vita Marci diximus, Geminus et Agaclytus, cui dedit invito M[arco] Libonis uxorem; 4 denique nuptiis a Vero celebratis Marcus convivio non interfuit. 5 Habuit et alios libertos Verus improbos, Coeden et Eclectum ceterosque. 6 Quos omnes Marcus post mortem Veri specie honoris abiecit Eclecto retento, qui postea Commodum filium eius occidit. 7 Ad bellum Germanicum, Marcus quod nollet Lucium sine se vel ad bellum mittere vel in urbe dimittere causa luxuriae, simul profecti sunt atque Aquileiam venerunt invitoque Lucio Alpes transgressi, 8 cum Verus apud Aquileiam tantum venatus convivatusque esset, Marcus autem omnia prospexisset. 9 De quo bello -quiddam per legatos barbarorum pacem petentium, partim per duces nostros gestum est -in Marci vita plenissime disputatum est. 10 Conposito autem bello in Pannonia urgente Lucio Aquileiam rediere, quodque urbanas desiderabat Lucius voluptates, in urbem festinatum est. 11 Sed non longe ab Altino subito in vehiculo morbo, quem apoplexin vocant, correptus Lucius depositus e vehiculode tracto sanguine Altinum perductus, cum triduo mutus vixisset, apud Altinum perit. X. 1 Fuit sermo, quod et socrum Faustinam incestasset. et dicitur Faustinae socrus dolo aspersis ostreis veneno extinctus esse, idcirco quod consuetudinem, quam cum matre habuerat, filiae prodidisset. 2 Quamvis et illa fabula, quae in Marci vita posita est, abhorrens a talis viri vita sit exorta, 3 cum multi etiam uxori eius flagitium mortis adsignent et idcirco, quod Fabiae nimium indulserat Verus, cuius potentiam uxor Lucilla ferre non posset. 3 Tanta sane familiaritas inter Lucium et Fabiam sororem fuit, uti hoc quoque usurpaverit rumor, quod inierint consilium ad Marcum e vita tollendum. 5 Idque cum esset per Agaclytum libertum proditum Marco, anteventum Lucium Faustina, ne praeveniret. 6 Fuit decorus corpore, vultu geniatus, barba prope barbarice demissa, procerus et fronte in supercilia adductiore venerabilis. 7 Dicitur sane tantam habuisse curam flaventium capillorum, ut capiti auri ramenta respergeret, quo magis coma inluminata flavesceret. 8 Lingua impeditior fuit, aleae cupidissimus, vitae semper luxuriosae atque in pluribus Nero praeter crudelitatem et ludibria. 9 Habuit inter alium luxuriae apparatum calicem crystallinum nomine Volucrem ex eius equi nomine, quem dilexit, humanae positionis modum supergressum.