Latin
14.6.1.13 to 14.6.1.14
Greek and Roman Historians, here 14.6.1.13-14
Not analysed yet
XIII. 1 Hanc eius clementiam senatus his adclamationibus prosecutus est: 2 "Antonine pie, di te servent. Antonine clemens, di te servent. Antonine clemens, di te servent.] tu voluisti quod licebat, nos fecimus quod decebat. 3 Commodo imperium iustum rogamus. Progeniem tua robora. Fac securi sint liberi nostri. 4 Bonum imperium nulla vis laedit. Commodo Antonino tribuniciam potestatem rogamus, praesentiam tuam rogamus. 5 Philosophiae tuae, patientiae tuae, doctrinae tuae, nobilitati tuae, innocentiae tuae. vincis inimicos, hostes exuperas, di te tuentur." Et reliqua. 6 Vixerunt igitur posteri Avidii Cassii securi et ad honores admissi sunt. 7 Sed eos Commodus Antoninus post excessum divi patris sui omnes vivos incendi iussit, quasi in factione deprehensos. 8 Haec sunt quaede Cassio Avidio conperimus. 9 Cuius ipsius mores, ut supra diximus, varii semper fuerunt, sed ad censuram crudelitatemque propensiores. 10 Qui si optinuisset imperium, fuisset non modo clemens sed bonus, sed utilis et optimus imperator. XIV. 1 Nam extat epistola eius ad generum suum iam imperatoris huiusmodi: 2 "Misera res publica, quae istos divitiarum cupidos et divites patitur. 3 Miser Marcus, homo sane optimus, qui, dum clemens dici cupit, eos patitur vivere, quorum ipse non probat vitam. 4 Ubi Lucius Cassius, cuius nos frustra tenet nomen? Ubi Marcus ille Cato Censorius? Ubi omnis disciplina maiorum? Quae olim quidem intercidit, nunc vero nec quaeritur. 5 Marcus Antoninus philosophatur et quaerit de elementis et de animis et de honesto et iusto necsentit pro re p. 6 Vides multis opus esse gladiis, multis elogiis, ut in antiquum statum publica forma reddatur. 7 Ego vero istis praesidibus provinciaruman ego proconsules, an ego praesides putem, qui ob hoc sibi a senatu et ab Antonino provincias datas credunt, ut luxurientur, ut divites fiant? 8 Audisti praef. praetorii nostri philosophi ante triduum quam fieret mendicum et pauperem, sed subito divitem factum. Unde, quaeso, nisi devisceribus rei p. provincialiumque fortunis? Sint sane divites, sint locupletes: aerarium publicum refercient; tantum difaveant bonis partibus: reddent Cassiani rei p. principatum." Haec epistola eius indicat, quam severus et quam tristis futurus fuerit imperator.