Latin
14.7.1.1 to 14.7.1.2
Greek and Roman Historians, here 14.7.1.1-2
Not analysed yet
I. 1 De Commodi Antonini parentibus in vita Marci Antonini satis est disputatum. 2 Ipse autem natus est apud Lanuvium cum fratre Antonino gemino prid(ie) kal. Septemb(res) patre patruoque consulibus, ubi et avus maternus dicitur natus. 3 Faustina cum esset Commodum cum fratre praegnans, visa est in somnis serpentes parere, sed ex his unum ferociorem. 4 Cum autem peperisset Commodum atque Antoninum, Antoninus quadrimus elatus est, quem parem astrorum cursu Commodo mathematici promittebant. 5 Mortuo igitur fratre Commodum Marcus et suis praeceptis et [et] magnorum atque optimorum virorum erudire conatus est. 6 Habuit litteratorem Graecum Onesicraten, Latinum Capellam Antistium; orator ei Ateius Sanctus fuit. 7 Sed tot disciplinarum magistri nihil ei profuerunt. Tantum valet aut ingenii vis aut eorum, qui in aula instituto res habentur. Nam a prima statim pueritia turpis, improbus, crudelis, libidinosus, ore quoque pollutus et constupratus fuit, 8 iam in his artifex, quae stationis imperatoriae non erant, ut calices fingeret, saltaret, cantaret, sibilaret, scurram deniqueet gladiatorem perfectum ostenderet. 9 Auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit anno aetatis duodecimo; nam cum tepidius forte lotus esset, balneatorem in fornacem conici iussit; quando a paedagogo, cui hoc iussum fuerat, vervecina pellis in fornace consumpta est, ut fidem poenae de fetore nidoris impleret. 10 Appelatus est autem Caesar puer cum fratre Vero. Quarto decimo aetatis anno in collegium sacerdotum adscitus est. II. 1 Cooptatus est inter +tressolos. . . princeps iuventutis, cum togam sumpsit. adhuc in praetexta puerili congiarium dedit atque ipse in basilica Traiani praesedit. 2 Indutus autem toga est nonarum Iuliarum die, quo in terris Romulus non apparuit, et eo tempore, quo Cassius a Marco descivit. 3 Profectus est commendatus militibus cum patre in Syriam et Aegyptum <et cum> eo Romam redit. 4 Post haec venia legis annariae impetrata consul est factus et cum patre imperator est appellatus V. kal. Dec. die Pollione et Apro consulibus et triumphavit cum patre; nam et hoc patres decreverant. 5 Profectus est cum patre et ad Germanicum bellum. 6 Adhibitos custodes vitae suae honestiores ferre non potuit, pessimos quosque detinuit et summotos usque ad aegritudinem desideravit. 7 Quibus per patris mollitiem restitutis popinas et ganeas in Palatinis semper aedibus fecit neque umquam pepercit vel pudori vel sumptui. In domo aleam exercuit. 8 Mulierculas formae scitioris ut prostibula mancipia perficiens lupanarium ad ludibrium pudicitae contraxit. insectatus est propolas circum foranos. Equos currules sibi conparavit. 9 Aurigae habitu currus rexit, gladiatoribus convixit, aquam gessitut lenonum minister, ut probris natum magis quam ei loco eum crederes, ad quem fortuna provexit.