Latin
Scriptores Historiae Augustae, Didius Julianus
Greek and Roman Historians, here 14.9.1.9
Not analysed yet
IX. 1 Obiecta sane sunt Iuliano haec :quod gulosus fuisset, quod aleator, quod armis gladiatoriis exercitus esset. Eaque omnia senex fecerit, cum antea numquam adulescens his esset vitiis infamatus. Obiecta est etiam superbia, cum ille etiam in imperio fuisset humillimus. 2 Fuit autem contra humanissimus ad convivia, benignissimus ad suscriptiones, moderatissimus ad libertatem. 3 Vixit annis quinquaginta sex mensibus quattuor. 2 Imperavit mensibus duobus diebus quinque. 4 Reprehensum in eo praecipue, quod eos, quos regere auctoritate sua debuerat, regendae rei p. sibi praesules ipse fecisset.