Latin
Votorum Nuptialium Liber primus., Balthassari Plesio , et Iustinae Beckensteniae .
Gregor Bersmann, Auctaria 1.19
Unproofread scanNot analysed yet
Quid tibi vis, Plesi ,tanto qui turbine rerum
Audes legitimi foedus inire tori?
An vitae captas sociam, curaeque levamen,
Quam cumulat peior quaeque priore dies:
Omnia languentis dum mundi effeta senectus,
In peius, iam iam fine ruente, refert?
Haud stulte, mihi crede, sapis: nam dura laborum
Ut melius gemina sarcina fertur ope:
Sic fidae non est consortis certius ullum
Auxilio, quotiens cura dolorque premunt.
Quibus vacuus sis opto: sed hoc quae degitur aevo,
Quando illis nullum vita carere sinit:
Quae vincit lepidas, quas colis ipse, deas.
Eventura precor: risu Iustina labellum
Laxat utrumque, pari par age, sponse, refer.