Latin
Votorum Nuptialium Liber primus., M. Iacobo Lindenero , et Mariae Selnecceriae .
Gregor Bersmann, Auctaria 1.20
Unproofread scanNot analysed yet
Quaecumque cernis ambitu
Hoc orbis amplo corpora,
Aut segregata partibus
Videas remotis invicem:
At mutua seu glutinis
Aptarier compagine:
Aut unione corporis
Calescere atque spiritus.
Par ratio matrimonii,
Iacobe ,quod vel intimis
Amantium se mutuo
Unitur aptum cordibus:
Vel dotis atque liberum
Compingitur consortio:
Vel compari libidinis
Coniungitur commercio.
Dic, quae trium sit optima,
Dic, sponse, quae coniunctio:
Haec nempe, quam tibi unice
Tuaeque Mariae precor.
Ut apta vobis duplici
Sit una mens in corpore,
Opes, amici, liberi,
Domus, focus, communia.
Non auditur aut meum
Vos inter umquam, aut non meum:
Quae damna voces publicis
Dant rebus, exulent toro.