Latin
GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS TUMULORUM LIBER I., MEMORIAE V. REVERENDI IOHANNIS PFEFFINGERI SACRAE THEOLOGIAE DOCTORIS, AC
Gregor Bersmann, Poemata 10.28
Unproofread scanNot analysed yet
Qui Pfeffingeri similes in imagine vultus
Aspicis, hospes et haec pellege scripta memor.
Bavariae dedit hunc tellus in luminis oras.
Quem vita functum Lipsia condit humo.
Dicere longa mora est, per quot discrimina rerum
Hunc exercuerit daemonis ira trucis,
Finibus extorrem patriae, pressumque suorum
Invidia, atque odiis turba profana tuis.
Dum venale Papae celum, missamque perosus,
Mavult esse tui portio, Christe, gregis.
Cui se doctrinae studio, sanctoque labore,
Atque operae cura, consiliique fide
Addixit moderansque scholas, et templa gubernans,
Haud gravis imperii fulmine, pacis amans.
Testis erit iuveni, vitae sine labe peractae
Leucoris, et saecli fama Luthere tui.
Et tu relligionis apex, divine Melanchton:
Et tu, qui clarum de Cruce nomen habes.
Postque hos, consilii consors, sociusque laborum,
Tu quoque adhuc nostrae spes, Ioachime, scholae.
Orba sui luget Pastoris Lipsia fatum,
Amissumque gemit Misnidos ora patrem.
Salve sancte senex, decus o venerabile morum,
Salve caelestium consociate choris.