Latin · Elegiac couplet
GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS TUMULORUM LIBER I., MEMORIAE FRIDERICI DUCIS SAXONIAE, ILLUSTRISS. ET POTENTISS. PR. D. AUGUSTI
Gregor Bersmann, Poemata 10.29
Unproofread scanNot analysed yet
Te quoque tranquillae gaudentem nomine Pacis,
Illo Parca die Dux Friderici necat:
Quem fasti signant conversi nomine Paulli,
Atque futurorum pectora gnara notant.
Omen inest letoque tuo, letique diei:
Christe veta, quod mens augurat, esse ratum.
Da nos conversos posita respicere culpa,
Et Paullum fieri, qui modo Saulus erat.
Pax urbes, et templa colat: pax optima rerum:
Dispereat, quisquis bella necesque crepat.
Dispereant, quos spirantes immania facta,
Christicolarum animas morte necare iuvat.
At vos alta Deo recludite limina portae,
Regis in adventum pandite tecta fores.