Latin · Elegiac couplet
GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS TUMULORUM LIBER I., MARGARITAE MEURERAE, MATRONAE HONESTISS. D. BOLGANI V. OPTIMI, MEDICIQUE
Gregor Bersmann, Poemata 10.38
Unproofread scanNot analysed yet
Qua matronarum nitidus fuit unio sexus,
Margaris hac tumuli condita mole iacet.
Quae Blasebalgana referens ab origine nomen,
Nupsit honorato digna reperta viro,
Meurero, chorus assurgit cui Paeonis omnis,
Quem novies fecit pignore foeta patrem.
Viderat haec oculis Atropos non aequa malignis,
Abscindit et dira stamina trunca lue.
Et tamen illa satis vixit famaeque, sibique,
Quae caste vixit, vixit et illa diu.