Latin
GREG. BERSMANI ANNAEBERGENSIS TUMULORUM LIBER I., AD SEPULCRUM ANNAE CAMERARIAE MAGNI ILLIUS IOACHIMI UXORIS, MATRONAE SANCTISS.
Gregor Bersmann, Poemata 10.39
Unproofread scanNot analysed yet
Viator etsi urget te iter, gressum tamen
Morare paullum: nam viae dispendium
Haud tantulae fiet morae hic impendio.
Vides sepulcrum feminae lectissimae,
Bonisque morum laude cognitae omnibus,
In pauperum et gregem beneficentissimae.
Quae gentis edita de Truchesiae satu,
De nobili gentis satu Franconiae,
Vocata nomine quod relinquit se retro,
Deducta nupsit iure matrimonii
Numquam celebrato satis Camerario.
Quicum peregit quindecim trieteridas
Unamque messem, semper obsequens viro.
Gnatos creavit quinque gnatas quattor,
Nec has pudendas, nec suo illos sanguini.
Felix nepotum prole, felix liberum,
Servavit aedes, remque fecit sedulo.
Nunc obsita annis, atque vitai satur,
Quam tradidit, seu cursor amens lampada,
Hoc conditor solo maritum proxime,
Cui paratura hospitium antevorterat.
Sed mortuam viator hanc dicas cave,
Orbi loquentem tot suorum vocibus.
Hoc te volebam scire, nunc abi, vale.