Latin · Elegiac couplet
GREG. BERSMANI ANABERGENSIS EPITHALAMIORUM LIBER III. EX GRAECO PAULLI, M. PETRO LOSS ET KUNEGUNDAE D. HENRICI V. REVERENDI FILIAE SALMUTHAE.
Gregor Bersmann, Poemata 4.10
Unproofread scanNot analysed yet
Haud es Petre lapis, cum sis expertus amorem,
Quem nescit, nomen quae tibi petra dedit.
Cum tamen in silicum venis sint abdita flammae
Semina, amore ecquis saxa calere neget?
Igneus est amor, et penitus succenditur imis
Ossibus, haud ficto quisquis amore flagrat.
Quo nunc Petre ardes: hoc est, quod non ego factis
Te reor adversum nomen habere tuis.
Sit Deus ipse, tuo quem suscitat, aequus amori:
Non illum Boreae flamina dura necent.