Latin
GREG. BERSMANI ANABERGENSIS EPITHALAMIORUM LIBER III. EX GRAECO PAULLI, IN NUPTIAS M. LUCAE BERGERI ET IUDITHAE KETWIGIAE.
Gregor Bersmann, Poemata 4.11
Unproofread scanNot analysed yet
Votis pondus inest piis, rogatum
Votis pronus adest Deus: quid ergo
Vota differimus precesque amici,
Iudithae thalamis, toroque Lucae?
Lucae, qui nitet inter eruditos,
Qualis Luciferi inter astra fulgor:
Nuptae, quae pariles it ante tantum,
Quantum noctis it ante vesper ignes.
O par compositum bene, intellega
Docto nupta viro iugata, alumno
Musarum comes una Gratiarum,
Ketwigum incluta stirpe Consulari.
Vobis eveniat tot auspicata,
Conferente Deo, quot unda pisces,
Aves silva gerit, ferasque tellus.
Mens sit sana, valens utrique corpus:
Sit concors torus, exuletque vestra
Lis et rixa domo, genusque durum
Luctus, cura, labor, fames, egestas,
Atque Orco genitus parente languor:
Vobis innumeram cubile prolem
Praestet, cella merum, culina victum,
Fruges gratus ager, gregemque saltus.
Haec uno simul ore comprecamur,
Et Iuditha tibi, tibique Luca:
His sed plura Deus ferat petitis,
Quo dante omnia suppetunt benigne.