Latin
front.1.4 to front.1.6
Gregor Bersmann, Poemata front.1.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
non advertentes in illa fastus fui ignorantia et arrogantiae caecitate, cum eos quibus his essent dediti erudisse multos, quo cives evaderent meliores, rebusque suis publicis utiliores: tum illos ipsos, qui se rationi civili totos addixere, quidquid ad rem publicam commodi attulerunt, id omne doctrinae liberalis institutioni ferre acceptum. Sed de his plura commemorati non esse necesse. Harum igitur artium, quae et sunt et appellantur ingenuae, cum amore et cupiditate a primis, (quod dici solet) unguiculis tenerer, poeticen prae omnibus complectebar, quod de praeceptorum meorum gravissima iudicii sententia persuasum mihi erat, neminem posse ullam eruditionis laudem consequi, neque in studiis doctrinae locum tueri ullum, qui non in hoc genere litterarum diligenter et ipso versatus fuisset. Atque amabam ego unice, et colebam quoscumque vatum titulo censeri, atque excellere in facultate tam praeclara acceperam: praecipue vero lectione poetarum veterum delectabar, deque eorum hortis uberrimis quotidie flosculos mihi fullegebam aliquos, ad copiam supellectilis litterariae, id est, doctrinae elegantis. Acuebat hanc studii mei contentionem, et currenti (ut est in proverbio) calcar addebat praeceptor meus Georgius Fabricius, quo mihi, non absque; singulari Dei benignitate, uti contingit magistro ac informatore ineuntis adolescentiae meae. Qui cum omni liberali doctrina esset politissimus, et poeticae imprimis gnarus, non modo scientia me augere poterat, sed etiam exemplis. Incitabat praeterea me condiscipulum meorum in ludo illustri aemulatio, at quorum? Adolescentem solidae laudis cupidorum, et magna laboris ac diligentiae contentione in eodem curriculo sese exercentium. Et servabat enim opus, et concitatio quisque cursu palam appetebat Musicam: in qua consequenda, si non prima tenere potest, extremum saltem redire pudebat unumquemque. In illo igitur spatio cum decurrissem annos totos sex, quod erat tempus curriculo illi praescriptum constitutione illustris. Ac laudatis. Memoriae ? Electoris Divi Mauricii in Academiam Lipsensem missus sum tamquam ad mercaturam doctrinae luculentioris, faciente mihi sumptus illustriss. Munificentia summi et potentiss. Principis, quem cum gratis. Recordatione beneficiorum ipsius nomino, Pr. Electoris Augusti. Atque magna a mea felicitate evenit, ut non prius quam et veteris mei praeceptoris litteris, et commendatione quoque Philippi Camerarii, iuvenis ad omnia summa nati, quem Misenae et contubernii ac studiorum societate, et amicitiae nec necessitudine mihi habebam devinctissimum, conciliatus essem Magno illi Ioachimo, utriusque litteraturae atque adeo omnis humanitatis parenti. Quo cum et doctore uterer et …,non modo non deserui cursum illum studiorum, quem Fabricio duce non infeliciter ingressus eram ,sed etiam acrius aliquanto eum persequi coepi, admovente mihi stimulos tanto viro, cuius et auctoritas apud me erat summa, et iudicium fiebat maximi.