Latin
front.1.7 to front.1.9
Gregor Bersmann, Poemata front.1.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Et amabat ille ingenium meum, quod alii propter vehementiam carpebant, et fetus illius non improbant. Ac memini ego ipsum de me usurpare illud Themistoclis dictum, quod relatum est a Plutarcho: …:id est: ex pullis ferocissimis optimos evadere equos, si recte educentur et instituantur. Et si quid praeterea in me malevolorum notabat acerbitas, atque obtrectationis calumnia, (qua nescio quo fato vix in lucem editus laboravi) id ita excusabat, ut aetatem diceret, quidquid id esset, detrituram. Atque haud scio, an divinum illum virum, sui de me iudicii fefellerit opinio: cum ab invidis etiam num audire cogar, quod mihi obicitur de animi vehementia, ac tutum non effreni impotentia. Sed dicam tibi, Posthi, quid res sit, ac vere dicam, quam necessarii illi mei interpretentur animi vehementiam. Est genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt, nec sunt, ut Comici verbis utar: istos quia adorare ego detrecto, mandavi divini reverentia, quod vetat, Deos praeter unum alios habere ullos: ego sum ille ferox, agrestis, saevus, truculentus …. Atque hoc nomine non apud privatos modo, amicis istis meis falso me criminantibus, male audio, verum etiam hoc ipso crimine, iisdem deserentibus apud proceres non raro insimulor. Sed haec Deo scilicet committenda sunt, qui confundet aliquando os calumniantium, et meam proferet innocentiam: nunc eo revocetur oratio, unde paullulum abducta est. De illius igitur viri hortatu ac voluntate, ausus fui tum versiculos quosdam adolescentulus famae committere, cumque semel alea iacta esset, amicis rogantibus, postea et alia quaedam meditari coepi, epithalamia, quibus inservirem honori eorum, quorum petitioni, quidquid id esset officii, dandum erat: Neque sane animus mihi fuit illa in unum libellum, ut nunc vides, collecta in publicum edere, quod hominum extimescerem iudicia, quorum …,ut inquit Theognis: etsi non dederant amicorum instigationes, ut id facerem crebro me admonentium, mihique, sive pudorem illum sive metum eximere conantium. Et dicebant enim illi me quoque vatem, sed non ego credulus illis, ut cum Marone loquar: quod poemata mea neque nostrorum hominum scriptis meo quidem iudicio aequiparanda, multo minus elegantem illam vetustatem sapere videbantur. Et coepit tamen in hanc partem ultro operam dare suam iuvenis doctrina liberali eruditus, et optimarum artium magister, et tui quodque observantissimus Laurentius Finckelhusius colligendo ea quae inter chartas meas iacebant dispersa atque confusa, atque coniciendo in huius voluminis quasi fasciculum. Quorum etsi nonnulla informata magis, et parte duntaxat polita, quam perfecta atque penitus exacta a me erant, tamen cum et illa huius modi esse perhiberet, quae in vulgus edi recte possent, idque mihi omnino persuadere anniteretur: