Latin
1.1.1122 to 1.1.1127
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1122-1127
Not analysed yet
Innocentius III. Abbati S. Eugenii et Plebano S. Petri. Sua nobis venerabilis frater noster [Wulteranus episcopus fecit insinuatione monstrari, quod, quum clerici plebis de Petiole iurassent sibi praepositum ad laicorum eligere voluntatem, et electione taliter celebrata sibi praesentassent electum, ipse non solum electionem ipsius renuit confirmare, verum etiam tam consules et alios laicos, qui ad hoc impulerant clericos supradictos, quam ipsos clericos, pro his et aliis, in quibus eidem inobedientes exstiterant, excommunicationis vinculo innodavit, et ad venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Pisanum, et Lucanum episcopum destinari obtinuit scripta nostra, ut sententiam, sicut fuerat rationabiliter promulgata, facerent appellatione remota usque ad satisfactionem congruam firmiter observari. Pars autem adversa venerabilis fratris nostri P. Portuensis episcopi vicarii nostri, ad eundem Lucanum episcopum et dilectum filium P. tit. basilicae XII. Apostolorum presbyterum cardinalem literas impetravit, qui occasione illarum dictos laicos et clericos absolverunt, contra memoratum Wulteranum episcopum sententiam promulgantes, a qua idem episcopus, licet ipsam multiplici ratione crediderit esse nullam, ex abundanti tamen nostram audientiam appellavit.] Nos igitur vicarii literas aestimantes per surreptionem obtentas, quoniam iurisdictio vicarii, quem Romanus Pontifex in Urbe reliquit, non extenditur extra illam, nisi ei specialiter sit concessum, praesertim quum ipse moratur in sua provincia speciali, videlicet inter Capuanam provinciam et Pisanam; discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, quicquid occasione literarum actum est, in irritum revocetis, praefatam excommunicationis sententiam sicut rationabiliter lata est, faciatis remoto appellationis obstaculo, firmiter observari. CAP. VI. Compelluntur vicarii ordinarii ecclesiis deservire per subtractionem proventuum et vicariarum. Honorius III. Vigorensi Episcopo. Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod quidam in ecclesiis, quibus perpetuas obtinent vicarias, debitam residentiam facere, ac in presbyteros promoveri contemnunt. Nolentes igitur abusum huiusmodi, sicuti nec debemus, aequanimiter sustinere, fraternitati tuae mandamus, quatenus perpetuos vicarios, ut in ecclesiis, in quibus vicarias obtinent, resideant, ut tenentur, et se in presbyteros, ut eorum cura exigit, faciant promoveri, per subtractionem proventuum vel ipsarum vicariarum appellatione remota compellas.