Latin
1.1.1128 to 1.1.1142
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1128-1142
Not analysed yet
TITULUS XXIX. DE OFFICIO ET POTESTATE IUDICIS DELEGATI. CAP. I. Delegatus Papae potestatem habet non solum in partes, sed etiam in alios, qui suam iurisdictionem impediunt. Alexander III. Londonensi Episcopo. Quia quaesitum est a nobis ex parte tua, quid faciendum sit de potestatibus, quae, quum praecipimus alicui iustitiam exhiberi de his, quos diligunt, aut tueri volunt, minis aut terroribus suis conquerentes silere compellunt, et sic mandatum nostrum eluditur, sic tibi respondemus, quod, sicut agentes et consentientes pari poena scripturae testimonio puniuntur, sic tam eos, qui trahuntur in causam, quam principales eorum fautores, si eos manifeste cognoveris iustitiam impedire, districtione ecclesiastica poteris coercere. CAP. II. Quum diversae literae sub eadem data et forma contraria impetrantur, et praesentantur a diversis ad eosdem iudices, supersedetur utrisque, donec consulatur Papa. Idem Bononiensi Episcopo. Sane si a nobis super aliqua causa literae prius impetrantur, et aliae postea, non facta mentione priorum literarum, literae opponuntur, si iudicibus innotuerit, donec Romanum Pontificem consulant, et suam exinde cognoscant plenius voluntatem, exsecutioni literarum penitus supersedeant utrarumque, ne pro varietate literarum causarum fines valeant impediri. Item quum etc. [cf. c. 9. de sent. et re iud. II. 27.] CAP. III. Delegatus Papae impeditus subdelegare potest causam, quae sine ipso commode terminari potest. Idem Episcopo Londonensi. Si pro debilitate tua vel pro qualibet alia gravi causa vel necessitate tractandis causis, quae tibi a sede apostolica committuntur, interesse non poteris, liberum tibi sit personis discretis et idoneis vices tuas committere, ita tamen, quod, si res tanti est, te consulere debeant, nisi forte causae ita graves sint, quod sine praesentia tua non possint commode terminari. CAP. IV. Si causa committitur infra certum diem decidenda, nisi partes prorogent, per lapsum diei exspirat iurisdictio. �§1. Ubi certa poena per ius statuta non est, delegatus imponit arbitrariam. Hoc dicit.