Latin
1.1.1185 to 1.1.1192
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1185-1192
Not analysed yet
CAP. XV. Si quaestionem de iure praesentandi Papa delegat appellatione remota, et sub ea forma, ut delegatus ad praesentationem eius, ad quem viderit pertinere, ordinet ecclesiam, per hoc non habet instituere, sed pronunciare, et is, ad quem pertinet, instituet; et si iuri suo detrahitur, licite appellat. Idem. Super eo vero, quod subiungere voluisti, si, de praesentatione presbyteri inter aliquos quaestione suborta, causam contigerit delegari alicui sub hac forma, ut, si constiterit ius, de quo agitur, ad partem alterutram pertinere, ad praesentationem eiusdem de persona idonea ordinet ecclesiam appellatione remota, an liceat delegato iudici, inscio dioecesano episcopo, vel archidiacono vel archipresbytero reclamante, praesentatum sibi clericum in possessionem ecclesiae mittere, praesertim si ignotus fuerit praesentatus, aut minus idoneus, et an, si archipresbyter, vel archidiaconus, vel episcopus, ad quem institutio pertinet, appellaverit, eorum sit appellationibus deferendum, hoc tuam volumus discretionem tenere, quod, licet quaestionem, quae de praesentatione vertitur, appellatione remota committamus alicui terminandam, non tamen est nostrae intentionis dioecesano episcopo, archidiacono vel archipresbytero, praeiudicium generare. Ideoque praesentandus est illi, qui instituendus fuerit. Et tenebit eorum appellatio, si videntes iuri suo detrahi duxerint appellandum, quia non illis, sed partibus, inter quas causa commissa est, appellationis remedium est sublatum. [Ecclesiis autem etc. cf. c. 9. de cens. III. 39.] CAP. XVI. Si causa simpliciter est delegata duobus, sententia unius non tenet. Idem. Causam matrimonii, quae inter I. mulierem, et Blanchacium agitari dignoscitur, venerabilibus fratribus nostris Furolienensi et Vapicenensi episcopis nos meminimus commisisse, quibus utique in unum convenientibus et eam mulierem, sicut accepimus, viro restitui mandantibus, vir mulierem cruciatibus et flagellis adeo affecit, quod invita et coacta inter se et virum suum confessa est parentelam. Sicque factum est, quod ad iudicium unius eorum dimisit eandem, quae quinque filios ex eo dicitur genuisse, et XIV. annis secum sine aliqua quaestione permansisse. Unde quoniam matrimonium in ecclesia Dei adeo magnum sacramentum comprobatur, quod sine rationabili et evidenti causa dissolvi non debet, praesertim quum non ab homine, sed a Deo sit institutam, Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus huius rei veritatem diligenter et subtiliter inquiratis, et, si inveneritis, quod praefatus B. dictam I. ad iudicium solummodo alterius praedictorum episcoporum a se separasset, quia, quum causa duobus committitur, sententia unius non tenet, ipsum, ut eandem mulierem sicut uxorem suam appellatione remota benigne recipiat et maritali affectione pertractet, monitione praemissa cogatis. Quod si facere forte contempserit, eum et superinductam appellatione cessante excommunicationis vinculo adstringatis. Si qui tamen apparuerint, qui, postquam ab eo recepta fuerit, matrimonium ipsorum velint et legitime possint impetere, partibus ante vos convocatis causam audiatis, et eam appellatione remota fine canonico terminetis, illa maturitate et circumspectione adhibita, quae in toto negotio convenit adhiberi.