Latin
1.1.1193 to 1.1.1204
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1193-1204
Not analysed yet
CAP. XVII. Delegatus, qui est dominus impetrantis, recusari potest. Idem Oxonensi et Vintoniensi Episcopis et Abbati Herfordensi. Causam, quae inter nobiles viros F. et R. de Ardenna, quondam filium Agathae, de nativitate Agathae vertitur, vobis, fratres episcopi, et venerabili fratri nostro Londonensi episcopo sub certa forma commisimus terminandam. Verum quoniam idem F. de Ardenna praefatum Londonensem episcopum omnino habebat suspectum, pro eo, quod dominus est praedicti R. ,ispsum amovendum, et te, fili abbas, loco ipsius duximus subrogandum. Per apostolica itaque scripta vobis mandamus atque praecipimus, quatenus de nativitate praedictae A. rei veritatem subtiliter inquiratis, et si etc. [cf. c. 4. qui filii IV. 17. ,c. 3. de dol. et cont. II. 14.] CAP. XVIII. A subdelegato delegati Papae, qui subdelegavit non in totum, non ad Papam, sed ad ipsum delegatum appellari debet. Idem. Quum te consulente postulas edoceri, utrum ad te pertineat, sententiam in causis, quam iudices in tua provincia delegati a nobis protulerunt, confirmare, licet de causis [ipsis] nil in tua praesentia sit tractatum, consultationi tuae praesentibus literis respondemus, quod sententiam ipsam non teneris, nisi volueris, confirmare; sed id tibi ex officii debito noveris imminere, ut, si ad mandatum illorum iudicum sententia non possit exsecutioni mandari, eis praestes auxilium et favorem, et ipsam, si noveris eam rationabiliter latam, poteris confirmare. Item Si super causa, quae tibi ex nostra delegatione committitur, a personis ecclesiasticis, una vel pluribus, quibus ut [interim] parcas laboribus partium et expensis, cognitionem ipsius causae et testium examinationem sententia tibi reservata committis, appellatio fuerit interposita, huiusmodi appellationis intuitu causam ipsam indiffinitam relinquere non teneris. CAP. XIX. Morte delegantis non exspirat iurisdictio delegati, coram quo lis erat contestata. Lucius III. Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Relatum est [ex parte vestra, quod licet in commissionibus a sanctae recordationis Alexandro P. III. praedecessore nostro factis fuerit appellationis remedium remotum, altera tamen partium, sive lis fuerit contestata sive non, exspirasse mandatum morte mandatoris allegat, ideoque negotiis omnibus postpositis in suspenso mandatum apostolicum exspectatis.] Nos itaque consultationi vestrae [praesentium auctoritate] respondemus, quod, si lis fuerit ante praedecessoris nostri obitum contestata, mandatum morte mandatoris nullatenus exspiravit. Si vero ante litis contestationem decessit, non est in eo casu a iudicibus, quos delegaverat, ex delegatione huiusmodi procedendum. Poterit ergo in eo casu appellatione cessante procedi, in quo ante mortem mandatoris lis fuerit per narrationem et responsionem contestata. Ubi autem mors mandatoris litis contestationem praecessit, penitus subsistat, sive fuerit, sive non fuerit appellationis obstaculum interiectum. Datum Veronae VI. Kal. Iul.