Latin
1.1.1265 to 1.1.1272
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1265-1272
Not analysed yet
CAP. XXXV. Locus, ad quem reus secure accedere non potest, et canonicus in causa concanonici delegatus, recusari poterit. Idem Praeposito S. Dominici Subdiacono nostro. Quum R. canonicus Ianuensis causam pecuniariam, quae inter ipsum ex una parte, ac P. civem Ianuensem ex altera vertitur, tibi obtinuerit delegari, et idem civis, propter multas et graves inimicitias civitatis suae in tua nequeat praesentia comparere, sicut ex ipsius et dilectorum filiorum consulum Ianuensium insinuatione nobis innotuit: discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus supradicto R. huiusmodi optionem relinquas, ut exceptis canonicis Ianuensibus, quos, quum sint eius socii, merito habet pars adversa suspectos, in civitate vel dioecesi Ianuensi, in qua sunt multi, sicut pro certo tenemus, viri providi, iudicem eligat, coram quo quaestio terminetur, cui auctoritate nostra districte praecipias, ut eandem causam iuxta rescripti a te obtenti tenorem appellatione remota fine debito terminare procuret. CAP. XXXVI. Si mandatur iudici delegato, ut illum absolvat, qui dicit se iniuste excommunicatum, ante probationem illum absolvere debet. Si autem dicat excommunicationem nullam, probationem nullitatis ante pronunciationem admittet. Idem Rothomagensi Archiepiscopo. Quum contingat interdum, quod laici (Et infra: cf. c. 24. de rescr. I. 3.) Insuper requisiti sumus, quum quis conqueritur in se a suo episcopo post appellationem ad nos legitime interpositam, vel alias iniuste excommunicationis sententiam promulgatam, et nos iudicibus damus nostris literis in mandatis, ut, si est ita, vel iuxta formam ecclesiae absolutionis beneficium illi impendant, vel eandem sententiam denuncient esse nullam, ac episcopus paratus sit probare, se in illum, antequam vocem appellationis emitteret, vel alias iuste huiusmodi sententiam protulisse, an probationibus non admissis liceat iudicibus excommunicatum absolvere, vel denunciare sententiam esse nullam? Ad quod tibi taliter respondemus, quod super iam dicto casu non consuevimus, si bene meminimus, sub praescripta forma iudicibus scribere, sed sub ista, ut videlicet, si excommunicationis sententiam post appellationem ad nos legitime interpositam invenerint esse latam, ipsam denunciantes penitus nullam esse, audiant, si quid fuerit quaestionis; alioquin recepta iuxta formam ecclesiae cautione impendant absolutionis beneficium conquerenti, et iniuncto sibi quod de iure fuerit iniungendum, audiant causam, et eandem fine debito terminare procurent. Sed si forsan appareat, nos in iam dicto casu sub praenotata quandoque forma scripsisse, in altero utique casuum praedictorum, quum quis videlicet conqueritur, se post appellationem ad nos legitime interpositam excommunicatione fuisse innodatum, semper utriusque partis probationes sunt admittendae, antequam ad decernendum super hoc aliquid procedatur, per quas denique apparebit, an absolutione indigeat conquerens, vel denunciandus sit potius non ligatus. In eo vero casu, quum videlicet excommunicatum quis se asserit iniuste, vix vel nunquam est eius, antequam absolutus fuerit, probatio admittenda, nisi tunc tantum, quum asserit in excommunicationis sententia intolerabilem errorem fuisse patenter expressum, ad quod probandum admittitur antequam absolutionis gratiam consequatur. Verum si proponat, se simpliciter excommunicatum iniuste, ac episcopus ad probandum, quod iuste ipsum excommunicavit, suas postulet probationes admitti, non est ante absolutionem ipsius aliquatenus audiendus, quum, etsi pro certo constaret, rationabiliter in illum excommunicationis sententiam promulgatam, nihilominus esset ei absolutio secundum formam ecclesiae impendenda humiliter postulanti. Et ideo in hoc casu illum credimus iuxta formam ecclesiae protinus absolvendum, ut sic demum, probationibus utriusque partis admissis, utrum iuste vel iniuste ligatus fuerit, decernatur. [Dat. Lat. Kal. Sept. Ao. XIII. 1210.]