Latin
1.1.1273 to 1.1.1280
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1273-1280
Not analysed yet
CAP. XXXVII. Si subdelegatus delegati Papae iurisdictione uti coeperit, a delegato removeri non potest; et si fecerit contra mandatum, sive excesserit formam rescripti, processus est nullus. Honorius III. Messanensi et Reginensi Archiepiscopis. Venerabili fratri nostro archiepiscopo Cusentino nostris dedimus literis in mandatis, ut venerabilem fratrem nostrum Cephaludensem episcopum restitui faceret ad episcopatum, et ad alia, quibus fuerat indebite spoliatus; quo restituto plenarie, et corporalem ac pacificam possessionem adepto, si videret, quod idem, episcopus merito esset, prout nobis suggestum fuerat, de dilapidatione suspectus, virum providum et honestum provideret coadiutorem eidem adiungere, sine cuius consilio nihil eorum faceret, quae ad administrationem pertinent temporalem, quoadusque veritate comperta duceremus aliter providendum, interim omne alienationis genus eorum utrique auctoritate nostra districtius interdicens. Porro idem archiepiscopus corporis infirmitate gravatus, commisit in huiusmodi negotio vices suas primo abbati sancti Spiritus de Panormo, ac demum thesaurario Cusentino. Quorum processus nobis exhibitos de fratrum nostrorum consilio cassavimus iustitia exigente, quia videlicet abbas contra mandati nostri tenorem ad inquirendum, utrum de dilapidatione suspectus esset episcopus, eo non restituto processit, et archiepiscopus ipse, quum iam suo functus esset officio dicto abbati committendo in integrum vices suas, huiusmodi negotium dicto thesaurario non potuit demandare. CAP. XXXVIII. Si delegatus pronunciaverit, se iurisdictionem non habere, ipsam etiam de consensu partium non reassumit. Gregorius IX. S. Praecentori et Magistro N. canonico Ambianensibus. Significantibus M. muliere et F. nato eius nos noveritis accepisse, quod, quum nobilis mulier I. vidua, mentiens se pauperem, contra eos super terris et rebus aliis ad iudices nostras literas impetrasset, iidem coram eis excipiendo proponere curaverunt, quod, quum dictae literae suggesto mendacio impetratae fuissent, quum praedicta Iuliana, quae nobilis est et dives, pauperem se dixisset in eis, coram ipsis, nisi requisito prius domino, sub cuius iurisdictione ipsi consistunt, et coram quo parati erant eidem exhibere iustitiae complementum, non debebant de iure per tales literas conveniri, unde dicti iudices interloquendo pronunciarunt, se per easdem literas procedere non debere. (Et infra:) Demum fuit a partibus in quosdam tanquam in arbitros taliter compromissum, quod, si infra terminum in compromisso expressum causam non deciderent, partes ad eorundem iudicum redirent examen. Verum arbitris causam infra terminum negligentibus terminare, dicti iudices iurisdictionem per formam compromissi huiusmodi resumpserunt, a quibus iidem se sentientes gravari, quod super his, super quibus ab eis fuerant absoluti, litigare compellebant eosdem, ad nostram audientiam appellarunt. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocetis in irritum, etc.