Latin
1.1.1281 to 1.1.1292
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1281-1292
Not analysed yet
CAP. XXXIX. Arbitri electi ad causam recusationis, assignant partibus terminum ad probandam causam suspicionis, et iudex recusatus compellit arbitros ad causam finiendam. Idem. Suspicionis causa contra iudicem assignata, non ipse qui forsan provocatus obesset, sed arbitri potius, coram quibus probatio est facienda, et ad quos omnia, quae ad hunc articulum faciunt, pertinere noscuntur, possunt ad hoc terminum assignare. Ab ipso quoque iudice, cui sicut iurisdictio, sic et cetera, sine quibus explicari causa non potest, intelliguntur esse commissa, iidem ut conveniant, si discordes fuerint, in unam sententiam, vel tertium concorditer advocent, cum quo duo vel alter eorum id faciat, sunt cogendi, ne huiusmodi occasione principale negotium plus debito prorogetur. CAP. XL. Delegata iurisdictio ad personas, non expressas in rescripto, etiam de ipsarum consensu prorogari non potest. Idem Abbati sanctae Genovefae. P. et G. per literas apostolicas conquerentibus coram te de episcopo Londonensi, quod concessum ab eis mutuum promisso loco et termino non persolvit, pendente iudicio I. laicus, qui in quantitate quadam eisdem mercatoribus tenebatur, in se tuam iurisdictionem, sicut asserit, voluit prorogare, ut, si infra terminum constitutum praedictam non solveret quantitatem, excommunicationis et interdicti sententias in personam et terram eius promulgares. Quas huiusmodi occasione a te latas decernimus non valere, quum, etsi alias iurisdictioni praeesse dicaris, quia in dictum I. nullam iurisdictionem habebas, iurisdictionis prorogatio nulla noscitur exstitisse, quum huiusmodi delegata iurisdictio ad alias personas nequeat prorogari. CAP. XLI. Maior XX. annis potest a quocunque dari delegatus; idem in maiori XVIII. ,dummodo interveniat consensus partium. Minor vero XVIII. non potest dari, nisi a principe. Idem. Quum vigesimum annum peregeris, dari potuisti in aetate huiusmodi delegatus. Ceterum constituto infra aetatem eandem, nisi partes scienter consentirent in eum, qui annum XVIII. transscendisset, facta delegatio ab alio, quam a principe, non teneret.