Latin
1.1.1302 to 1.1.1311
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1302-1311
Not analysed yet
CAP. I. Legatus Papa etiam per simplicem querelam adiri potest. Alexander III. universis Suffraganeis Cantuariensis ecclesiae. Quum non ignoretis, venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum vobis non solum metropolitico, sed etiam legationis iure praeesse, mirabile satis est, quod quidam vestrum, sicut audivimus, asseverare praesumunt, quod idem archiepiscopus nullam causam de episcopatibus vestris sive metropoleos sive legationis iure debeat audire, nisi per appellationem ad ipsum deferatur. Sane licet forte idem archiepiscopus metropolitico iure audire non debeat causas de episcopatibus vestris, nisi per appellationem deferantur ad eum, legationis tamen obtentu universas causas de ipsis episcopatibus, quae per appellationem vel querimoniam aliquorum perveniunt ad suam audientiam, audire potest et debet, sicut qui in provincia sua vices nostras gerere comprobatur. Mandamus itaque et praecipimus, ut causas quae de episcopatibus vestris ad eundem archiepiscopum proferuntur, eius iudicio relinquatis nec quemlibet clericum vel laicum vestrae iurisdictionis deterrere vel impedire tentetis, quominus causam ad praefatum Archiepiscopum, si voluerit, possit transferre. CAP. II. De causa specialiter delegata a Papa legatus se intromittere non potest. Coelestinus III. Studuisti a nobis quaerere utrum de causa, quam alicui delegamus, alius, qui sit generalis in provincia legatus, vel ante cognitionem, vel postea cognoscere valeat, vel commissionis nostrae processum, quem iudici delegato transmittimus, taliter impedire. Hanc itaque dubitationem de animo tuo amputare volentes Respondemus, quod, quum mandatum speciale derogat generali, legatus commissionem alii vel aliis factam specialiter impedire non debet nec potest, unde, et si secundum formam expressam mandati nostri sententia iam fuerit promulgata, non poterit ipse legatus, nisi super hoc mandatum speciale receperit, eam quomodolibet irritare. Ipsam tamen, si rationabiliter lata fuerit, confirmare valebit et exsecutioni mandare. CAP. III. Legatus etiam de latere ex generali legatione non potest transferre episcopos, vel unam ecclesiam cathedralem alteri subiicere, et alteri concedere ius primatiae, vel duos episcopatus unire, vel unum dividere; excommunicatos tamen propter manuum iniectionem in clericos absolvere potest. Hoc dicit cum c. seq.