Latin
1.1.1312 to 1.1.1318
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1312-1318
Not analysed yet
Innocentius III. tit. sancti Laurentii in Lucina Presbytero cardinali, sedis apostolicae Legato. Nisi specialis illa dilectio, quam ad personam tuam habuimus et habemus, iustum, immo iustissimum motum animi nostri temperaret, poena docente cognosceres, quantum in personam tuam excesseris, quantumcunquae in Romanam ecclesiam deliqueris, matrem tuam, quae quum te nutriverit et exaltaverit, tu eam penitus sprevisse videris, qui spretis canonicis sanctionibus et consuetudine generali, motu proprio praesumpsisti, quod nec factum fuit, nec auditum, venerabilem fratrem nostrum Troianum episcopum regni Siciliae cancellarium praeter speciale mandatum nostrum de Troiana ecclesia ad Panormitanam de facto, quia de iure non potuisti, transferre. [Sane etc. cf. c. 3. de usu et auct. pall. I. 8.] CAP. IV. Summatum fuit supra in cap. praecedenti. Idem eidem. Quod translationem pontificis de Troiano episcopatu ad Panormitanam metropolim a te factam nolumus ratam habere, zelus utique non amaritudinis, sed rectitudinis nos induxit, quia, Licet in regno Siciliae generalis sit tibi commissa legatio, ad ea tamen sine speciali mandato nostro non debuisti manus extendere, quae in signum privilegii singularis sunt tantum summo Pontifici reservata. Tamen Et si quaedam ex his, quae de speciali concessione saepe fuere legatis indulta, ut illorum videlicet absolutio, qui propter sacrilegas manuum iniectiones in clericos, incidunt in canonem promulgatae sententiae, videantur ex ipso legationis officio iam licere legatis, an existimas, quia vices nostras tanquam legato tibi commisimus exsequendas, quod Panormitanam ecclesiam posses subiicere Messanensi, ut illam praeficeres isti, concesso sibi privilegio primatiae? An putas, ex eadem causa tibi licere, duos episcopatus unire, vel unum dividere sine licentia speciali? Non ergo in eius odium, vel ad iniuriam tui reputes esse factum, sed ut privilegium Petri maneat inconcussum, quum et felicis memoriae Alexander Papa, praedecessor noster, quasi simile fecerit, obviando praesumptioni legati, quem in Hispaniam destinarat, volenti simile attentare. [Super eo vero etc. cf. c. 11. de temp. ord. I. 11.] CAP. V.