Latin
1.1.1319 to 1.1.1324
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1319-1324
Not analysed yet
Ex quo legatus retulit causam Papae, illius desinit esse iudex. Idem Bononiensi Episcopo et M. Capellano, Subdiacono nostro. Licet Tranenses canonici ab initio dissensissent, tandem tamen omnes unanimiter consenserunt, dilectum filium G. fratrem Cassinensis abbatis in archiepiscopum eligentes, cuius electionem venerabilis frater noster Portuensis episcopus, tunc apostolicae sedis legatus, examinari praecepit, et examinationem redactam in scriptis fecit sigillis dilectorum filiorum archidiaconi et magistri Petrarchae muniri, cum suo quoque sigillo ad sedem apostolicam transmittendam. Literas quoque suas nobis pro dicto fratre Cassinensis abbatis deprecatorias destinavit, quas cum decreto electionis omnium canonicorum subscriptionibus roborato, nec non et literis suffraganeorum et populi, tres de canonicis Tranensis ecclesiae, ab universo capitulo destinati, nobis humiliter praesentarunt, petentes electionem canonicam de persona idonea celebratam auctoritate apostolica confirmari. Nos autem ad maiorem cautelam a praedictis canonicis in iuramentum recepimus, non a nobis exactum, sed ab ipsis oblatum, et factum electionis, sicut est et moris et iuris, examinavimus diligenter. Interim vero Nuncius praefati Cassinensis abbatis suas nobis literas praesentavit, gravem contra iam dictum legatum querimoniam continentes, quod, postquam electionem examinaverat, et eam ad nostrae deliberationis examen transtulerat, nunciis iam directis, iterum electionem eandem malitiose nimis examinare praesumpsit. Unde petebat per viros idoneos suspicione carentes de ipso facto diligenter inquiri. Quumque praefatus supervenisset episcopus, et ea, quae gesta sunt, intellexissemus ab ipso, De communi consilio fratrum nostrorum examinationem secundam, tanquam a non suo iudice factam, postquam negotium ad nostrum fuerat translatum examen, censuimus irritam et inanem. [Quia tamen etc. Dat. Lat. VIII. Kal. Iul. 1202.] CAP. VI. Legatus de latere confert beneficium vacans, licet illud spectet ad praesentationem alicuius clerici. Hoc dicit et est casus notabilis. Idem sancti P. et sancti Leonis Abbatibus, et R. archidiacono Tullensibus.