Latin
1.1.1407 to 1.1.1414
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1407-1414
Not analysed yet
CAP. XVII. Episcopus visitans monasterium non introducat saeculares, sed duos aut tres canonicos suos cum aliquibus religiosis. Idem Abbati et Conventui sancti Remigii. Ut iuxta illius supremi post Christum pastoris edictum pastor forma factus gregis ex animo dignoscitur, non dominandi libidine, sed amore recte regendi debet illum salubriter visitare, sic excessus delinquentium quantum potest corripiens, ne revelet, sic increpans, ne confundat: quia, quum iuxta sapientis edictum secreto sit arguendus amicus, amicitiae legem violare videtur, si econtra palam arguat exprobrando. Attendentes igitur, quod indecens est, ut venerabili fratri nostro Remensi archiepiscopo in monasterio vestro visitationis officium exercente saeculares intersint, per quos possit in claustro dissolutionis materia provenire, quum nequaquam bene in claustralibus inducantur: auctoritate praesentium firmiter inhibemus, ut nullos de cetero saeculares in capitulum, nisi duos vel tres de canonicis ecclesiae suae in decenti habitu, viris aliis, quos expedire viderit, religiosis adiunctis, secum visitationis tempore introducat. CAP. XVIII. Lex dioecesana et lex iurisdictionis sunt diversae, unde res iudicata in una non obstat agenti in alia. Idem Episcopo Baiocensi et Archidiacono Rothomagensi. Dilectus filius abbas monasterii Rothomagensis Venetensis dioecesis coram nobis exposuit, quod tertia pars emendarum, quas homines quinque parochiarum, quae sui conventus sunt usibus deputatae, pro suis excessibus solvere compelluntur, ad suum spectat monasterium ab antiquo, et quod inter ipsos homines orta ecclesiastica quaestione citatio ad eundem, sed examinatio et decisio quaestionis ad venerabilem fratrem nostrum Venetensem episcopum et ipsum abbatem pertinent in communi. Quumque felicis memoriae Innocentius Papa praedecessor noster, conquerente ipso abbate, quod praefatus episcopus super hoc inquietabat eundem, vobis de assensu partium dederit in mandatis, ut, vocatis partibus et auditis hinc inde propositis, causam remitteretis ad eum sufficienter instructam, dictus episcopus processum vestrum diutius impedivit occasione cuiusdam sententiae, quae super quibusdam ecclesiis quoad legem dioecesanam promulgata exstitit pro eodem. Unde praefatus abbas nobis humiliter supplicavit, ut quum citatio, causarum examinatio et decisio, ac emendae ad legem iurisdictionis pertinere noscantur, non sineremus sententiae memoratae praetextu negotii processum ulterius impediri. Quum igitur praedicta de lege iurisdictionis exsistant, discretioni vestrae mandamus, quatenus huiusmodi sententia non obstante procedatis in negotio ipso iuxta traditam vobis formam.