Latin
1.1.1415 to 1.1.1427
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1415-1427
Not analysed yet
CAP. XIX. Per rescriptum, quo Papa mandat ordinario, ut corrigat clericos suae dioecesis, non datur ei iurisdictio super exemptos. Gregorius IX. Episcopo Suanensi. Grave gerimus [et indignum], quod quum in ecclesiam sanctae Mariae de Orbitello, et quasdam alias ecclesias in tua dioecesi exsistentes, ad monasterium sancti Anastasii de Urbe spectantes, nullam iurisdictionem habeas ordinariam aut etiam delegatam, occasione literarum nostrarum, quas super correctione clericorum tibi transmisimus, in eas interdicti, ac in clericos earundem suspensionis sententias promulgasti, quanquam abbas eiusdem monasterii eos corrigere sit paratus, [prout pertinet ad eundem; quia vero eo minus debemus iniurias ipsius monasterii sustinere, quo specialiter ad nos spectans, nos post Deum operat praecipuos adiutores, fraternitati tunc per apostolica scripta firmiter praecipiendo] Mandamus, quatenus, si est ita, prudenter corrigens per te ipsum quae minus provide attentasti, praedictas sententias [infra octo dies post susceptionem praesentium] sine [qualibet] difficultate relaxes [Alioquin dilectis filiis s. Iusti et Albaren. Abbatibus et archipresbytero S. Ioannis Montis alti Tuscanensis Suanensis est Castrensis dioecesis nostris damus literis in mandatis ut ipsi ex tunc easdem sententias auctoritate nostra studeant relaxare]. CAP. XX. Ordinarius, cui competit absolvere ab excommunicatione, potest aliis absolutionem demandare. Idem. His, quibus ex officio in certis casibus competit illos absolvere qui pro violenta manuum iniectione incidunt in canonem sententiae promulgatae, licet aliis huiusmodi absolutionem committere, quum viderint expedire. TITULUS XXXII. DE OFFICIO IUDICIS. CAP. I. Ad officium iudicis etiam delegati spectat providere advocatum parti, quae non potest habere; et poterit dare domesticum. Honorius III. Archiepiscopo sancti Leonardi et Abbati Salernitano. Ex literis vestris accepimus, quod, quum causam, quae inter dilectos filios abbatem et conventum Fossae novae ex parte una, et abbatem et conventum monasterii Cavensis Salernitanae dioecesis ex altera super quibusdam possessionibus monasterii sancti Petri de Almaphia vertebatur, quas bonae memoriae frater Silvester monachus Fossae novae, quum idem S. Petri monasterium visitasset, eisdem abbati et conventui Cavensi vendidit in eiusdem monasterii S. Petri praeiudicium et gravamen, vobis duximus committendam, quia partibus in vestra praesentia constitutis pars praedicti monasterii S. Petri proposuit, quod aliquem de civitate Salernitana habere non poterat advocatum, vestrum super hoc implorando officium, tu, frater archiepiscope, eidem de magistro R. Capuda, Aquensi thesaurario, clerico tuo, ad exhibendum in causa ipsa patrocinium providisti. Verum frater Stephanus prior S. Mariae de Dompno Cavensis monachus pro monasterio suo proposuit, in praeiudicium eiusdem monasterii factum esse eo, quod dictus R. clericus et domesticus tuus erat. Nos igitur decisionem negotii nolentes frivolis exceptionibus impediri, causam ipsam ad vos duximus remittendam; per apostolica vobis scripta Mandamus, quatenus, hoc non obstante, eisdem concedentes advocatum praedictum et, in negotio ipso, sublato appellationis obstaculo, sine morae dispendio ratione praevia procedatis iuxta priorum continentiam literarum et quoniam instrumenta S. Petri monasterii quae ipsis dictus S. venditionis eiusdem tempore tradidit abbas et conventus Cavensis malitiose occultare dicuntur, ipsos ut ea vobis exhibeant monitione praemissa per censuram ecclesiasticam sicut iustum fuerit, appellatione postposita compellatis.