Latin
1.1.1548 to 1.1.1562
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1548-1562
Not analysed yet
Tenet compositio super decimis facta cum assensu superioris. Alexander III. Statuimus, ut, si super decimis inter vos et aliquam personam ecclesiasticam de assensu episcopi vel archiepiscopi sui compositio facta fuerit, rata perpetuis temporibus et inconcussa persistat. CAP. III. Si capitulum consensit transactioni, quam fecit praelatus nomine ecclesiae, ulterius dissentire non potest. Idem Dulmensi Episcopo. Contingit interdum, quod, licet abbas vel prior alicuius conventualis ecclesiae cum ecclesiastica vel saeculari persona super his, de quibus inter eos controversia vertitur coram delegato vel ordinario iudice transigat, literis capituli sui de ratihabitione monstratis, ipsum capitulum tamen eandem transactionem nititur revocare. Unde quia nos super hoc consulere voluisti, tibi respondemus, quod, si abbas vel prior a capitulo suo de ratihabitione literas habuerit, transactionem, quam fecit, si fuerit aliquot annis servata, capitulum, ac si non consenserit in eam, non poterit revocare. CAP. IV. Super ecclesiastico beneficio transigi non potest etiam cum iuramenti interpositione. Idem Abbati de Strat. et Priori sancti Eusebii. Constitutus in nostra praesentia G. clericus sua nobis assertione monstravit, quod, quum inter ipsum, et A. clericum super capella de Stratis controversia emersisset, tandem per transactionem sopita fuit, et, licet transactio ipsa hinc inde fide praestita firmata fuisset, eam tamen praefatus A. servare recusat. Quia igitur huiusmodi transactiones speciem nonnunquam continent simoniae, et non solum a malo, sed etiam a specie mali secundum Apostolum nos convenit abstinere, devotioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, quum propter hoc fueritis requisiti, partes ante vestram praesentiam convocetis, et, revocata transactione in irritum, causam diligentius audiatis etc. CAP. V. Per transactionem factam sine auctoritate episcopi potest praelatus, sed non ecclesia constitui censualis. Idem Carnotensi Episcopo. De cetero noveris, quod, quum aliquis ad extraordinarium iudicem literis impetratis cum adversario suo componit, postmodum in ecclesia, de qua agitur, ius aliquod habiturus, si compositio non est iuri contraria, non est a loci episcopo aliquatenus reprobanda; sed census absque episcopali auctoritate cui praeest ecclesiae sub hoc praetextu solutus, vitam eius, qui solverit, non excedit.