Latin
1.1.1563 to 1.1.1572
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1563-1572
Not analysed yet
CAP. VI. Si beneficium, quod per transactionem habetur, impetratur ut vacans, ab eo, qui fuit transactionis mediator, non valet impetratio. H. d. quoad titulum. Idem Eboracensi Archiepiscopo et Wigorensi Episcopo. Ex literis vestris accepimus, quod, quum olim inter R. et A. clericos super ecclesia de Vult. et capella de Torhec ad eandem ecclesiam pertinente coram te, frater episcope, qui iudex fueras delegatus, auctoritate G. ,qui tunc eidem A. patrocinabatur in causa, et testis inscriptus fuerat, transactio iam pridem facta fuisset, postmodum idem G. veniens ad praesentiam nostram, et se mentiens clericum, quum nondum esset in clericum tonsuratus, ad Dunelmensem episcopum et decanum Eboracensem, si bene meminimus, super eadem ecclesia et capella tacito de transactione ipsa literas nostras impetravit. Quum autem idem G. et responsales praedicti R. in nostra demum praesentia fuissent constituti, nos ex literis vestris veritatem super his cognoscentes, et attendentes etiam, quomodo praefatus G. non inficiaretur, se transactioni interfuisse, et nondum fuisse tonsuratum, quum literas istas obtinuit, ei super praedicta ecclesia et capella auctoritate apostolica silentium duximus imponendum. CAP. VII. Super ecclesiastico beneficio non potest transigi, sed amicabiliter componi. H. d. et quotidie allegatur. Idem. Super eo, quod quaesivisti, utrum de ecclesiastico beneficio in litigium deducto possit fieri transactio, tale damus, sicut iam pridem, si bene meminimus, alii non absimile quaerenti dedimus responsum, quod secundum formam a canonibus in aliis transactionibus adscriptam transigi super re sacra litigiosa non potest. Etenim res sacrae, ut possideantur aliquo dato, vel retento sive promisso, speciem credimus habere simoniae. Alias autem, si gratis et amicabiliter inter se litigantes componant, sacris canonibus nequaquam dicimus obviare. CAP. VIII. Transactio facta de rebus ecclesiae per praelatum sine superioris consensu non obligat successorem.