Latin
1.1.1645 to 1.1.1656
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1645-1656
Not analysed yet
CAP. XII. Si reus recedit a iudicio, dimisso procuratore solummodo ad agendum, contumax est, et condemnatur in expensis. Idem Episcopo Lexonensi. Constitutis in praesentia nostra H. priore Sagiensi et T. laico dilectum filium O. subdiaconum nostrum super causa, quae inter ipsos super quadam summa pecuniae vertitur, concessimus auditorem (Et infra:) Quia prior super ipsa pecunia, in qua dictus T. eum sibi suae uxoris nomine teneri dicebat, recepto libello illicentiatus recessit, quendam procuratorem dimittens solummodo ad agendum, quem, quum auditor ipse per mandatum procuratorium sibi datum ad defendendum priorem sufficientem non viderit, eum ex hoc reputans contumacem, ipsum praefato T. in unam marcham sterlingorum condemnavit taxatione praehabita in expensis. (Et infra:) Nos autem finem litibus imponere cupientes, et quod ab auditore praefato factum esse dignoscitur approbantes, mandamus, quatenus partibus convocatis, etc. CAP. XIII. Tenet iudicium agitatum cum procuratore revocato, si revocationem iudex et adversarius ignoraverunt. H. d. secundum communem intellectum et verum. Idem. Mandato procuratoris post litem contestatam a domino revocato, si hoc ignorante iudice vel adversario factum fuerit, iudicium, quod idem quasi procurator postmodum expertus est, ratum esse debebit. CAP. XIV. Filius familias potest esse procurator in iudicio, etiam ad futuras lites; et procurator datus cum pluribus simul in solidum praefertur, si praeoccupavit negotium; secus, si diverso tempore fuit datus. Item procurator appellare debet a sententia, nisi ex causa excusetur; quo casu debet domino nunciare de sententia; appellationem tamen prosequi non tenetur. Idem. Non iniuste iudex processit, qui filiumfamilias in procuratorem admisit, quamvis ad futuras controversias constitutum, qui, licet simul cum aliis datus fuerit, prius tamen procurationis officium occupavit. Quod fieri nequivisset in procuratoribus diversis temporibus constitutis, quoniam dato posteriori prioris esset procuratio revocata. Potuit quoque is et debuit a sententia in eo, quod lata exstitit contra ipsum, nostram audientiam appellare, vel, si iusta causa excusabat eundem, saltem domino contestari, ut ad appellationis beneficium convolaret, licet appellationem prosequi non teneretur invitus.