Latin
1.1.1657 to 1.1.1669
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.1657-1669
Not analysed yet
CAP. XV. Procurator universitatis, cuius maiores et iurati sunt excommunicati, non repellitur ab impetrando; nisi illi in procuratorio sint expressi, vel eorum auctoritate factum sit, vel ad id scienter sint admissi. H. d. et est decisio notabilis et subtilis. Idem. Consulti sumus an constitutus ad impetrandum a communitate aliqua procurator ab impetrando deberet excludi pro eo, quod maiores et iurati, per quos eadem communitas regebatur, tempore, quo iniunctum fuit procurationis officium, erant excommunicationis sententia innodati. Taliter respondemus, quod, nisi essent illi in literis procurationis expressi, vel alias eorum auctoritate procuratoris institutio facta fuisset, aut sciens, eos esse tales, ipsa communitas una cum eis constituisset eundem, non est procurator huiusmodi repellendus. TITULUS XXXIX. DE SYNDICO. CAP. I. Religiosi debent habere syndicum, qui causas monasterii agat, et defendat, etiam, si oportuerit, constituto illi salario. Gregorius Papa Subdiacono Defensori Siciliae. Sicut studii nostri esse debet a litigiis forensibus monachos submovere, [ut divinis ministeriis pie ac sollerter invigilent:] ita necesse est nostra provisione, quemadmodum negotia eorum disponi debeant, ordinare, [ne distenta mens per varias causarum curas defluat, et ad celebrandum opus consuetum enervata torpescat. Praesentium itaque lator abbas Ioannes plurima se monasterii sui asserit habere negotia.] Pro qua re tibi praecipimus, quatenus cum Fausto, [qui Romani viri magnifici ex praetore cancellarius fuerat,] loqui debeas, cui, si voluerit, constituto salario, monasterii ipsius generaliter debeas negotia commendare. Expedit enim pro parvo incommodo a strepitu causarum servos Dei esse quietos. TITULUS XL. DE HIS, QUAE VI METUSVE CAUSA FIUNT. CAP. I. Si quis timore mortis, postea ratum non habens, religionem profitetur, exire, et matrimonium contrahere potest; secus si a principio vel ex post facto libere consensisset. Alexander III. Oscensi Episcopo, et Priori sanctae Mariae Caesaraugustanae.