Latin
1.1.679 to 1.1.695
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.679-695
Not analysed yet
TITULUS XI. DE TEMPORIBUS ORDINATIONUM ET QUALITATE ORDINANDORUM. CAP. I. Diebus dominicis vel sabbato Pentecostes sacri ordines ab alio, quam a Papa, conferri non debent. Alexander III. Batoniensi Episcopo. Subdiaconos autem nulli, nisi Romano Pontifici, liceat in diebus dominicis ordinare, quamvis consecrandi Deo dicatas virgines, et minores ordines his diebus habeant licentiam celebrandi. Sabbato quidem Pentecostes non liceat alicui sacros ordines celebrare, quum in sequenti septimana recepta Spiritus sancti gratia celebrentur. CAP. II. Non valet consuetudo, quod extra statuta tempora sacri ordines conferantur. Idem Episcopo Herfordensi. Sane super eo, quod moris esse dixisti in ecclesiis quibusdam Scotiae et Valliae in dedicationibus ecclesiarum vel altarium extra ieiunia quatuor temporum clericos ad sacros ordines promovere, prudentiae tuae significamus, quod consuetudo illa, utpote institutioni ecclesiasticae inimica, et detestabilis est et penitus improbanda, et, nisi multitudo et antiqua consuetudo terrae esset [in causa] taliter ordinati non deberent permitti in susceptis ordinibus ministrare. Nam apud nos sic ordinati deponerentur, et ordinantes privarentur auctoritate ordinandi. [De eo autem etc. cf. cap. seq.] CAP. III. Minores ordines conferri possunt diebus festis, sacri vero conferri debent in quatuor temporibus, vel sabbato sancto, vel sabbato de passione. Idem eidem. De eo autem, quod quaesivisti, an liceat extra ieiunia quatuor temporum aliquos in ostiarios, lectores, exorcistas, vel acolythos promovere, aut etiam subdiaconos promovere, prudentiae tuae taliter respondemus, quod licitum est episcopis, dominicis et aliis festivis diebus unum aut duos ad minores ordines promovere; sed ad subdiaconatum, nisi in quatuor temporibus, aut in sabbato sancto, vel in sabbato ante dominicam de passione, nulli episcoporum, praeterquam Romano Pontifici, licet aliquos ordinare. CAP. IV. Criminosus occultus moneri potest, ne promoveatur ad ordines, sed prohiberi non debet. Idem. Ex tenore tuarum literarum accepimus, quod N. clericus adeo deliquit, quod, si peccatum eius esset publicum, de gradaretur ab ordine, quem suscepit, et amplius non posset ad superiores ordines promoveri. Verum quoniam peccatum ipsius fore occultum et privatum dixisti, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus poenitentiam ei condignam imponas, et ei suadeas, ut parte poenitentiae peracta ordine suscepto utatur, quo contentus exsistens ad superiores ordines amplius non ascendat. Verum tamen, quia peccatum occultum est, si promoveri voluerit, eum non potes, nec debes aliqua ratione prohibere. [Datum Beneventi IV. Kal. Maii.]