Latin
1.1.696 to 1.1.707
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.696-707
Not analysed yet
CAP. V. Religiosus contra prohibitionem praelati sui ordinari non debet. Lucius III. Archiepiscopo Turonensi. Ad aures nostras te significante pervenit, quod religiosi quidam zelum Dei habentes ad superiores desiderant ordines promoveri, putantes, maius praemium cumulandum, quo in maiore gradu positi sublimius officium fuerint, exsecuti; sed praelati eorum desideriis contradicunt. Ideoque tua duxit fraternitas requirendum, an in inferioribus ordinibus constituti iuxta beneplacitum suorum praelatorum, quibus promotio displicet, a superioribus debeant abstinere, an valeant praelatis suis renitentibus promoveri. Tuae igitur quaestioni taliter respondemus, quod honestius et tutius est subiectis debitam praepositis obedientiam impendendo in inferiori ministerio deservire, quam cum praepositorum scandalo graduum appetere dignitatem. Nec est in hac parte subiectorum desiderium confovendum, quoniam esse potest, quod praelati eorum commissa secreta noverint, ex quibus constat eis, quod salva conscientia nequeunt sublimari, quia non in sublimitate graduum, sed in amplitudine caritatis acquiritur regnum Dei. CAP. VI. Metropolitanus ab omnibus suffraganeis consecratur; suffraganeus vero a tribus, metropolitano iubente. Idem. Si archiepiscopus [diem] obierit, et alter fuerit ordinandus archiepiscopus [electus], omnes episcopi eiusdem provinciae ad sedem metropolitanam conveniant, ut ab omnibus ipse eligatur et ordinetur. Oportet autem, ut ipse, qui illis omnibus praeesse debet, ab omnibus illis eligatur et ordinetur. Reliqui vero comprovinciales episcopi, si necesse fuerit, ceteris consentientibus, a tribus iussu archiepiscopi poterunt ordinari; sed melius est, si ipse cum omnibus eum, qui dignus est, elegerit, et cuncti pariter pontificem consecraverint. CAP. VII. Dicit idem, quod in praecedenti. Ex concilio Arelatensi. Ne episcopi sine metropolitani permissu, nec episcopus metropolitanus sine tribus vel duobus episcopis comprovincialibus praesumat episcopum ordinare, ita, ut alii episcopi comprovinciales admoneantur epistolis, ut se suo responso significent consensisse. Quod si inter partes aliqua [nata] dubitatio fuerit, maiori numero metropolitanus in electione consentiat.