Latin
1.1.724 to 1.1.731
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.724-731
Not analysed yet
CAP. XII. Ordinatus a Papa sine licentia Papae ad superiores ordines non promovetur. Idem Mutinensi Episcopo. Quum in distribuendis [ordinibus constitutiones canonicae tempora certa distinguant, quae praecipue circa sacros ordines approbata quoque consuetudo docuit observanda, mirari cogimur et moveri, quia, sicut a multis accepimus et in fama vulgatur, infamis Bononiensis episcopus Albertum Imolensem electum in diaconum et presbyterum simul ordinare praesumpsit. Quia vero dimittere nolumus incorrecta quae contra constitutiones canonicas attentantur, praesertim ubi celebrius canonica iura docentur, ne praesumptoribus transeant in exemplum, quum haec non solum praesumptionis et fatuitatis nota non careant, sed nec ambitionis et pravitatis: discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus super his inquiratis diligentissime veritatem, excusationes ordinatoris et ordinati, si quas forte duxerint allegandas, nihilominus audientes, ut per relationem vestram instructi plenius et securius in ipso negotio procedamus.] Meminimus enim, id a nobis fuisse suppliciter postulatum, et clementer indultum, ut, quia praefatus A. ecclesiae Romanae subdiaconus erat, mandaremus ipsum per Bononiensem episcopum promoveri. [Dat. Lateran. 1200.] CAP. XIII. Duo sacri ordines non possunt conferri eidem uno die, vel duobus, continuato ieiunio. Idem eidem et Magistro H. Subdiacono nostro. Literas vestras recepimus responsivas super inordinata ordinatione [A.] Imolensis electi, quem [G.] Bononiensis episcopus praecedenti sabbato in diaconum, et sequenti die dominico continuato ieiunio in presbyterum ordinavit. In quo quantum uterque deliquerit, evidenter intelligit qui prudenter attendit. Si enim utrumque ordinem eodem die conferre illi non licuit, pari non licuit ratione unum ordinem uno die, et alium altero ieiunio continuato conferri, quum propter continuationem ieiunii fictione canonica, sive mane diei dominicae trahatur ad sabbatum, sive vespera sabbati ad diem dominicam referatur, profecto mane cum vespera seu vespera cum mane ad eundem diem pertinere dicetur. Nam si, quantum ad hunc necessitatis articulum pertinet, mane ad unum diem, et vespera referatur ad alium, cur esset continuatio ieiunii necessaria, quum et sabbato ante coenam, et dominica ante prandium intelligantur esse ieiuni? Ne autem si factum huiusmodi sub silentio transiremus, id alii licitum reputantes similia facere attentarent, et sic facti perversitas a posteris traheretur in exemplum, Praefatum itaque Bononiensem episcopum, ut puniatur in quo deliquit, a collatione ordinum, diaconii scilicet et presbyterii, alterum vero ab exsecutione officii sacerdotalis tamdiu volumus manere suspensos, donec de illis aliter disponamus. Ut igitur mandatum apostolicum, debitum consequatur effectum, per apostolica scripta vobis mandamus, quatenus quae praemissa sunt, faciatis tam ab ipsis episcopis quam per Bononiensem et Imolensem dioeceses publicari.