Latin
1.1.716 to 1.1.723
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.716-723
Not analysed yet
CAP. X. Si monachus unius ordinis in secundo ordine, ad quem transivit, recipit sacerdotium, ad primum ordinem rediens, in eo libere ministrabit. Innocentius III. Abbati et Conventui Cariloci. Ex parte vestra nostro fuit apostolatui reseratum, quod quidam monachus vester, se ad nigros monachos transferens, et habitum eorum nigrum ibidem assumens, ad sacerdotii ordinem in ipso habitu est promotus. Unde, quia in hoc articulo dubitastis utrum in assumpto taliter ordine ministrare debeat, nos huiusmodi dubietatis scrupulum enodantes, per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus, nisi ei canonicum aliud obviet, ipsum monachum officium sacerdotis libere exsequi permittatis. [Dat. Romae ap. S. Petrum, 1198.] CAP. XI. Si Graecus episcopus Latino subiectus ordinatur sine Latini licentia a Graeco, interdicitur sibi exsecutio: si vero de licentia, tunc toleratur. Idem C. Presbytero Cardinali, apostolicae sedis Legato. Quod translationem pontificis (Et infra: [cf. c. 4. de off. leg. I. 30]) Super eo vero, quod nos consulere voluisti, quod multi Graecorum clerici consistentes, in dioecesibus Latinorum ab episcopis Graecis non in quatuor temporibus, interdum omnes ordines simul, nonnunquam partem recipiunt, qui postmodum prohibentur a Latinis episcopis celebrare, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum clericus Graecus, episcopo Latino subiectus, a Graeco pontifice ordinatur, nisi de mandato vel licentia sui episcopi fiat, interdicenda est ei ordinis exsecutio sic suscepti, tanquam ab alieno pontifice sine mandato vel licentia sui episcopi ordinato. Si vero de mandato vel licentia sui praesulis a Graeco pontifice secundum morem Graecorum fuerit ordinatus, licet culpandus sit episcopus Latinus, qui clericos suos a Graeco facit antistite ordinari, quamdiu tamen talis mos ab ecclesia toleratur, impediri non debet ab exsecutione ordinum taliter susceptorum. Nos tamen super hoc articulo disposuimus tempore oportuno de consilio fratrum nostrorum quod honestum visum fuerit ordinare.