Latin
1.1.959 to 1.1.964
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.959-964
Not analysed yet
Idem Cisterciensi Electo. Quum de tua et aliorum electione, qui sunt in quibusdam ecclesiis Anglicanis electi, in praesentia nostra et fratrum nostrorum quaestio mota fuisset, et singulis vestris quaedam obiicerentur: tibi, quod in oculo maculam habeas, et quod filius canonici fueris, est obiectum. Unde Cantuariensi archiepiscopo apostolicae sedis legato dedimus in mandatis, ut pro eo, quod canonici filius diceris, in promotione tua ex multa dispensatione procedat. De macula vero, quam in oculo habere diceris, hoc archiepiscopo praedicto mandavimus, ut cum consilio suffraganeorum suorum, et praesertim venerabilium fratrum nostrorum Wigorniensis et Exonensis episcoporum, quod exinde sibi visum fuerit exsequatur. Tu itaque eundem archiepiscopum, frater, requirere super his studeas humiliter et devote: in quo tibi ex maxima dispensatione in hac parte sollicite curavimus providere, utpote qui personam tuam sincera caritate diligimus, et libenter, quantum secundum Deum possumus, ad tuum intendimus commodum et honorem. CAP. III. Sectus in cunabulis, licite promovetur. Clemens III. Variensi Episcopo. Ex parte Bartholomaei monachi et diaconi petitorium fuit nostro apostolatui praesentatum, quod, quum ipse in cunabulis sectus fuerit, postmodum sub regula et abbate devote Deo militans in diaconatus ordinem est promotus, unde suppliciter petiit facultatem sibi a sede apostolica indulgeri, ut sit ei licitum in presbyterum ordinari. Sane quum secundum statuta Nicaeni concilii illi ad clericatus ordinem prohibeantur accedere, et si etiam in clero fuerint, cessare debeant, qui se ipsos sani absciderint, vel affectaverint, ut ab aliis abscindantur, non credimus ei aliquod impedimentum afferre, quo minus possit provehi, qui in cunabulis sectus fuit; quia non videtur hoc eo tempore affectasse, quo iudicium animi non habebat, praesertim quum in canonibus Apostolorum sit manifeste sancitum, quod eunuchus, si per insidias hominum factus, vel ita natus sit, aut etiam in persecutione sint ei amputata virilia, et dignus est, possit in episcopum promoveri. Cognoscenti itaque de substantia veritatis, si precibus eius noveris veritatem inesse, et alias dignus inveniatur, maxime quum diu in ordine perseveraverit monachali, ipsum in presbyterum promovendi licentiam auctoritate praesentium indulgemus.