Latin
1.1.965 to 1.1.977
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.965-977
Not analysed yet
CAP. IV. Sacerdos, qui sine causa virilia sibi fecit abscindi, credens inde mereri de dispensatione episcopi suum officium, praeter altaris ministerium, poterit exercere. Idem Ravennati Archiepiscopo. Significavit nobis R. archipresbyter sancti Stephani de Longasco, quod B. presbyter, credens se obsequium praestare Deo, fecit sibi virilia amputari. Sed quum idem archipresbyter sit senectute gravatus, nec relinquere valeat presbyterum memoratum, nobis humiliter supplicavit, ut ei concedere debeamus, ea, quae praeter missam ad sacerdotem pertinent, ministrare. Quocirca mandamus, quatenus inquiras diligenter veritatem, et, si iam dictum presbyterum alias Deo dignum inveneris, ei sacerdotale officium absque omni altaris ministerio, auctoritate nostra fretus et tua, prout videris expedire, concedas. CAP. V. Sacerdos, qui ex iusta causa fecit sibi virilia abscindi, potest, ut prius, sacerdotale officium exercere. Innocentius III. Ex parte dilecti filii M. presbyteri fuit in audientia nostra propositum, quod, quum sibi sentiret leprae periculum imminere, de consilio medici virilia fecit sibi abscindi, ut posset a tam gravi infirmitatis vitio liberari, et ut provideremus ei super exsecutione sui officii, a nobis humiliter postulavit. Quoniam igitur canones sanctorum Patrum hunc a sacri altaris ministratione non prohibent, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, et memoratus M. est alias idoneus, ut sui ministerii officium exsequatur, nullius contradictione vel appellatione obstante, auctoritate fretus apostolica liberam ei tribuas facultatem. [Datum Laterani IV. Id. Febr. 1198.] CAP. VI. Mutilatus manu, si promotus fuerit in abbatem, ab abbatia deponitur. Idem Militensi Episcopo. Exposuisti nobis in nostra praesentia constitutus, quod I. quondam praedecessor tuus H. in abbatem promovit, nesciens, quod ipse esset manu altera mutilatus. Quia vero abbas ipse noscitur sinistra carere, quid super hoc agendum sit, nostra voluisti responsione doceri. Nos igitur fraternitati tuae taliter respondemus quod, quum pro tam enormi defectu ad sacros non possit ordines promoveri, et ipse in promotione sua id tacuerit fraudulenter, ab abbatiae officio est non immerito amovendus. [Dat. Romae ap. S. Petr. V. Kal. Iul. 1198.] CAP. VII.