Latin
1.1.978 to 1.1.994
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.978-994
Not analysed yet
Carens ungula pollicis, dummodo sit fortis in pollice, licite ad sacerdotium promovetur. Honorius III. Episcopo Engolismensi. Thomas Monachus sancti Amantii de Brixia proposuit coram nobis, quod, quum in annis puerilibus esset constitutus, quaedam barra ferrea super dextrae suae pollicem fortuito casu cadens, ungulam avulsit ab eo. Quum autem desideret, sicut asserit, in sacerdotali officio Domino famulari, nobis humiliter supplicavit, ut per te, qui eius dioecesanus exsistis, promoveri eum in sacerdotem mandaremus. Quocirca fraternitati tuae mandamus, quatenus, si ad frangendum eucharistiam sit in pollice ipso potens, et aliud canonicum non obsistat, propter deformitatem huiusmodi non dimittas, quin eum ad ordinem promoveas sacerdotis. TITULUS XXI. DE BIGAMIS NON ORDINANDIS . CAP. I. Breve est. Ex Concilio Aurelianensi. Ut bigami, vel poenitentes, vel repudiatarum mariti, ad sacerdotium non ascendant. CAP. II. Cum bigamo, qui ordinatus est ad sacros, non dispensatur, et ordinator privabitur potestate ordinandi, nisi cum eo fuerit dispensatum. Lucius III. Spal. Archiepiscopo. Super eo, quod a nobis tua fraternitas quid faciendum sit de bigamis requisivit, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ordinatores eorum potestate et officio ordinandi, et ordinati, si ad sacros ordines fuerint promoti, ordinibus eis ideo sunt privandi, quia in bigamis contra Apostolum dispensare non licet, ut debeant ad sacros ordines promoveri, vel in eis, si promoti fuerint, possint aliquatenus remanere. In ordinatore autem potest dispensatio adhiberi, ut ordinandi potestate et officio non privetur. [De simoniace etc. cf. c. 22. de sim. V. 2.] CAP. III. Bigamus, uxore vivente, vel mortua, non ordinatur. Coelestinus III. De bigamis [autem] presbyteris et viduarum maritis idem sancimus omnino, ut nec viventibus uxoribus, nec defunctis, ad divinorum debeant celebrationem admitti, maxime quum a doctrina sit Apostoli et institutionibus ecclesiae alienum. CAP. IV.