Latin
2.1.115 to 2.1.126
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.115-126
Not analysed yet
CAP. VIII. Malefactores ecclesiarum in utroque foro conveniri possunt. Lucius III. Quum sit generale, ut actor forum rei sequatur, conveniens est, ut apud iudices saeculares raptores prius conveniantur. Sed si iustitiam exhibere contempserint, aut iudices ex quaecunque causa fuerint negligentes, quia iudicandi sunt sacrilegi ab ecclesia, de crimine illo censurem poteris in eos ecclesiasticam exercere . Verum quoniam saeculares iudices in exhibenda iustitia personis ecclesiasticis saepe in iudicio sunt remissi, iam per consuetudinem in favorem ecclesiae est introductum, ut malefactores suos, qui sacrilegi sunt censendi, venerabilium locorum rectores possint sub quo maluerint iudice convenire. CAP. IX. Causae clericorum secundum iura, non secundum consuetudines laicorum terminantur. Vel sic: in loco temporalis iurisdictionis ecclesiae causae clericorum sunt secundum ius canonicum terminandae. Hoc dicit secundum gl. et utrumque summarium recipit determinationem. Coelestinus III. Quod clericis (Et infra: )Nullus episcoporum vel clericorum ad iudicia saecularia est trahendus. Habent enim illi suos iudices, nec quicquam est eis publicis commune cum legibus. Bonifacius vero Papa et Gelasius, et alii plures antecessorum nostrorum antiquioribus conciliis consonantes, sicut bene patet viris iuris utriusque peritis, id ipsum in sacris constitutionibus ediderunt. Hac igitur ratione inducti, per apostolica scripta Mandamus, quatenus, si quas causas pecuniarias clerici Parisius commorantes habuerint contra aliquos, vel aliqui contra eos, ipsas appellatione remota iure canonico decidatis, nec permittatis iuri scripto consuetudinem praevalere . CAP. X. Laicus laicum super re civili coram iudice ecclesiastico convenire non potest, nisi in defectu iustitiae saecularis, vel nisi consuetudo id exposcat. Innocentius III. Vercellensi Episcopo. Licet ex suscepto servitutis officio simus omnibus in iustitia debitores, sic tamen in iure suo nos quibusdam convenit providere, ne aliis iniuriam facere videamur, et, quod absit, inde sumatur materia scandali, unde provida debet consideratione sedari. Ex insinuatione sane dilectorum filiorum consulum et communis Vercellensium nos noveris accepisse, quod, quum de singulis quaestionibus, quae motae fuerunt contra eos coram consulibus iustitiae, iuxta consuetudinem approbatam velint cuilibet conquerenti iustitiae plenitudinem exhibere, quidam, ut eorum iurisdictionem evacuent et fatigent eos laboribus et expensis, super rebus, quae iudicium ecclesiasticum non contingunt, literas apostolicas impetrant, et sic praeter iurisdictionem consulum, quam enervant, eos cogunt multipliciter laborare. Volentes igitur sic eorum utilitati consulere, ne patiamur aliorum iustitiam deperire, fraternitati tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, si quando a laicis Vercellensibus tales literas super rebus, praecipue quae forum saeculare contingunt, a sede apostolica contigerit impetrari, eas sublato appellationis obstaculo, decernas auctoritate nostra irritas et inanes, dummodo dicti consules et commune de se conquerentibus in iudicio saeculari exhibeant iustitiae complementum. Liceat tamen ipsis, qui sub eisdem consulibus taliter duxerint contendendum, si se in aliquo senserint praegravari, ad tuam, sicut hactenus servatum est, vel ad nostram, si maluerint, audientiam appellare, hoc praesertim tempore, quo vacante imperio ad iudicem saecularem recurrere nequeunt, qui a superioribus in sua iustitia opprimuntur. Si vero consules iustitiae tanquam merito suspecti fuerint recusati, coram arbitris communiter electis de causa suspicionis agatur, quae si probata fuerit esse iusta, ad te vel ad nos pro iustitia recurratur, sicut superius est expressum. [Dat. Ferentini II. Kal. Iun. Ao. IX. 1206.]