Latin
2.1.127 to 2.1.134
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.127-134
Not analysed yet
CAP. XI. Vidua laicum coram iudice ecclesiastice convenire non potest, nisi super causa ecclesiastica, vel in defectum iudicis saecularis. Idem Archidiacono et Thesaurario Turonensibus. Ex tenore literarum nobilis viri G. comitis Britanniae nostris est auribus intimatum, quod, quum causam, quae inter mulierem nobilem F. et nobilem virum I. de Meduano super hereditate sua noscitur agitari, vobis et bonae memoriae G. magistro scholarum B. Martini commiserimus fine debito terminandam, ipse comes eidem mulieri, quum tam ipsa quam praedictus I. essent de foro ipsius, mandavit, ut causam ipsam deferrent ad ipsum, promittens eidem, quod in curia sua faceret ei iustitiae plenitudinem exhiberi, vobis nihilominus intimare procurans, quod in curia sua debebat huiusmodi negotium terminari. At vos et mulier supradicta ei nequaquam obtemperare volentes satagitis in causa procedere, et sibi suam minus rationabiliter iurisdictionem auferre, unde nobis humiliter supplicavit, ut causam ipsam ad eum, ad quem specialiter pertinet, remittere dignaremur . Nos igitur attendentes, quod sic sumus viduis in iustitia debitores, quod aliis iniustitiam facere non debemus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi sit talis causa, quae ad ecclesiasticum iudicem pertinere noscatur, ei supersedere curetis, dummodo per iudicem saecularem suam possit iustitiam obtinere; alioquin, non obstante ipsius contradictione, causam ipsam iuxta formam vobis in aliis literis traditam ratione praevia terminetis. [Dat. Romae ap. S. Petrum Kal. Ian. A. VIII. 1205.] CAP. XII. Clericus non potest constituere sibi iudicem laicum, etiamsi proprium iuramentum et adversarii consensus accedat. Idem Pisano Archiepiscopo. Si diligenti Et infra: [cf. c. 17. de praescr. II. 26.] Super eo autem admiramur plurimum, et movemur, quod, quum te reputemus virum providum et discretum, et iuxta debitum pontificalis officii sanctorum Patrum statuta ignota tibi esse non debeant, et iurisperitorum copiam habere noscaris ,Asseruisti, te usque ad haec tempora tenuisse, et habere pro certo ,quod licitum sit cuilibet clerico renunciare saltem in temporalibus causis iuri suo, et sibi laicum iudicem constituere, praesertim ubi adversarii voluntas accedit, ac per hoc tacite te innuis rationabiliter redargutum pro eo, quod huiusmodi pacto tenere iuramentum super hoc interpositum respondisti, immemor constitutionis illius ,qua cavetur, pacto privatorum iuri publico minime derogari. Quum ergo hoc ius in Milevitanensi et Carthaginensi conciliis sit specialiter promulgatum, ne clerici clericos relicto suo pontifice ad iudicia publica pertrahant, alioquin causam perdant, et a communione habeantur extranei, et tam episcopi quam diaconi, seu quilibet clerici in criminali seu in civili negotio, si derelicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis se purgare voluerint, etiamsi pro eis sit lata sententia, locum suum amittant, et hoc in criminali actione, in civili vero perdant quod evicerint, si locum suum maluerint obtinere: manifeste patet, quod non solum inviti, sed etiam voluntarii pacisci non possunt, ut saecularia iudicia subeant, quum non sit beneficium hoc personale, cui renunciari valeat, sed potius toti collegio ecclesiastico publice [et generaliter ]sit indultum, cui privatorum pactio derogare non potest. Nec iuramentum licite servari potuit, quod contra canonica statuta illicitis pactionibus informatur. [Super alio etc. (cf. c. 17. de praescr. II. 26.) Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Non. Maii Ao. IX. 1206.]