Latin
2.1.135 to 2.1.143
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.135-143
Not analysed yet
CAP. XIII. Clerici super escessibus coram suo episcopo conveniri debent, non coram his, quibus serviunt, nisi consuetudo vel privilegium aliud inducat. Idem Belvacensi Episcopo. Quum contingat interdum (Et infra: [cf. c. 28. de iureiur. II. 24.]) Insuper postulasti, an, quum aliqui clerici deputati servitio capituli Belvacensis aut aliorum clericorum tuae dioecesis super excessibus impetuntur, sint cogendi coram te, vel potius coram illis, quibus serviunt, querelantibus respondere, quum illi sibi iurisdictionem huiusmodi vendicare contendant, licet illos excommunicare non valeant, vel alias etiam coercere. Super quo fraternitati tuae taliter respondemus, quod ad te, utpote ordinarium iudicem ,de talibus debent conquerentes habere recursum, maxime si super his criminibus impetuntur, quae in tua noscuntur dioecesi commisisse; nisi forte hi, quibus delinquentes ipsi deserviunt, ex indulgentia vel consuetudine speciali iurisdictionem huiusmodi valeant sibi vindicare. [Dat. Later. XVI. Kal. Ian. Ao. XIII. �1210.] CAP. XIV. Episcopus delicti condemnat clericum de delicto; sed non privat beneficio alibi exsistente; sed episcopus beneficii privabit quasi exsequendo condemnationem iudicis delicti. H. d. secundum unum intellectum. Secundum alium intellectum h. d. : Episcopus delicti condemnat clericum de delicto, privando beneficio alibi sito; exsecutio realis fit ab episcopo beneficii. Idem. Postulasti per sedem apostolicam edoceri, utrum sacerdos habens ecclesiam in una dioecesi, et residens in eadem, domicilium vero patrimonii ratione in alia, ibi delinquens, ab eo, in cuius dioecesi habet patrimonium, pro delicto ibidem commisso debeat iudicari, praesertim in causis, quae officii sui seu beneficii privationem exposcunt? Ad quod breviter respondemus, quod per episcopum, in cuius dioecesi deliquit, sententia promulgari poterit in eundem. Sed ab eo, in cuius dioecesi beneficium obtinet, erit quoad illud huiusmodi exsecutio sententiae facienda. Quaesivisti etc. (cf. c. 21. de homic. V. 12.) [Dat. Lat. III. Kal. Maii Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.] CAP. XV.