Latin
2.1.511 to 2.1.519
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.511-519
Not analysed yet
CAP. II. Si de crimine contingente causam principalem constat contra aliquem per eius confessionem, punitur poena ordinaria, etiamsi directe contra eum non agatur. H. d. secundum glossam. Et est casus notabilis et verus in se. Vel summa sic secundum alium intellectum non minus notabilem, quem etiam sentit glossa, licet non perfecte explicet: Si quis confitetur crimen in iudicio incidenter, potest iudex ordinarius novum inchoando processum illum punire poena ordinaria. H. d. singulariter. Abbas. Innocentius III. Canonicis de Bethlehem. Quum super electione Bethlehemitanae ecclesiae inter R. subdiaconum vestrum et P. canonicum sepulcri dominici nuper in nostra praesentia quaestio verteretur (Et infra: [cf. c. 4. de causa poss. II. 12.]) Ceterum Quoniam V. canonicus Bethlehemitanus fuit in iure confessus, quod pro praestando alterius electioni consensu quingentorum Sarracenorum obligationem receperat et promissum ,et mediator exstitit simoniacae pravitatis, nos intelligentes, contractum huiusmodi continere simoniacam pravitatem ,quoniam vitium huiusmodi persequi volumus, ut debemus, ipsum ab omni ordine clericali per diffinitivam sententiam duximus ab omni beneficio et officio ecclesiastico deponendum. CAP. III. Confessio facta in iure per oeconomum ecclesiae nocet ipsi ecclesiae; potest tamen revocari, si ante finitum negotium doceatur per errorem facti emanasse. H. d. Gregorius IX. B. Iudici Viterbiensi. Ex parte [dilectorum filiorum ]abbatis et conventus monasterii sancti M. [in monte Viterbien. Cistercien. ordinis ]fuit propositum [coram nobis ],quod, quum inter ipsos ex parte una, et V. [civem Viterb. ]nomine suae uxoris ex altera coram te quaestio verteretur, [tandem in te tanquam in arbitrum fuit a partibus poena interposita compromissum. Quumque coram te lis procederet suo Marte ],oeconomus monasterii memorati [qui causam prosequebatur eandem ]quaedam per errorem facti fuit in iure confessus, ex quibus timet sibi praeiudicium generari. [Quare super hoc sibi petierunt a nobis congrue provideri. ]Quum igitur negotio nondum finito nemini noceat error facti, mandamus, quatenus, si [praedicti abbas et conventus ]de huiusmodi potuerit errore docere, [super hoc auctoritate nostra ]provideas, ut nullum sibi super hoc praeiudicium generetur. [Dat. Reatin. XII. Kal. Febr. A. V. 1232.] TITULUS XIX. DE PROBATIONIBUS.