Latin
2.1.520 to 2.1.531
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.520-531
Not analysed yet
CAP. I. Reus actori suo propria instrumenta edere non tenetur. Ita communiter summatur. Gregorius Tancredo Regi Vincestriae. Ex epistolae verbis (Et infra: )Tua excellentia postulavit, ut [piissimo ]imperatori scriberem, quatenus pacta in chartophylacio requireret, quae dudum inter piae memoriae Iustinianum principem et praedecessores tuos fuerunt emissa, ut ex his colligeret, quid tibi servare deberet. Sed ad hoc faciendum hoc mihi vehementer obstitit, quia nulli dicendum est: ea, quae contra te sunt, apud temetipsum debes documenta requirere, in mediumque proferre. [Ex qua re etc. ]CAP. II. Actor, qui plene probavit, non debet compelli iurare. Alexander III. Sicut consuetudo laudabilis nulla debet novitate convelli, sic quod noscitur contra ius moribus introductum obvia ratione debet dissolvi . Sane quoniam apud vos consuetum esse didicimus, ut, quum aliquis intentionem suam fundaverit instrumentis aut testibus introductis ,ei sacramentum nihilominus deferatur, quod si subire noluerit, fides probationibus exhibitis non habetur, quod quum nulla sit ratione subnixum, sed manifeste legibus adversetur :nos, quum tunc demum ad huiusmodi sit suffragium recurrendum, quum aliae legitimae probationes deesse noscuntur, talem consuetudinem reprobamus, nec ullam habere firmitatem deinceps sancimus . CAP. III. In communi iudicio probant actor et reus; et si pariter probant, reus absolvitur, nisi favorabilem causam foveat actor. Lucius III. Cistrensi Episcopo. Ex literis tuis intelleximus, te et archidiaconum confines habere praebendas in villis, quas singuli singulas possidetis, et praetextu terminorum inter vos controversiam agitari eo, quod dicas, eum antiquos fines egressum, partemque tui fundi occupasse; illo in contrarium asserente, se partem eandem fundi possedisse quadraginta annorum spatio inconcusse. Tu autem, quod per idem tempus quiete illam possederis, asseveras, quare utrum incumbat petitori vel possessori probatio quaesivisti. Ad quod scire debes, quod iudicium finium regundorum tale est, ut in eo utraque persona vices duorum habeat, videlicet actoris et rei. Unde hinc inde testes rite produci possunt ad cognitionem iudicis instruendam, quibus examinatis iudex quos praecellere intellexerit ad fidem sibi faciendam admittat. Quod si forte ambarum partium testes sint aeque idonei, possessoris testes praeferentur, quum promptiora sint iura ad absolvendum quam ad condemnandum, praeterquam in liberali causa, in qua si utriusque partis testes forte aequales fuerint, pro libertate tamen semper sententia proferetur. Nam possessori probationem aliquando dari, iuris manifesti est, quum iure ita cautum sit, quod, qui obiecerit praescriptionem longissimi temporis, quam nemo recte obiicit, nisi qui possidet, et eam probaverit, in causa debeat obtinere.