Latin
2.1.64 to 2.1.71
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.64-71
Not analysed yet
Idem Magistro et Fratribus militiae templi in Italia constitutis. Quum deputati sitis obsequio Iesu Christi, qui, quum iustus sit, iustitiam diligit et aequitatem conspicit vultus eius, indemnitatibus vestris paterna tenemur sollicitudine praecavere, ne pro eo, quod operibus pietatis intenditis, laesionem in vestra iustitia subeatis . Accepimus plane ,quod quidam tam saeculares quam ecclesiastici iudices in Italia illos, quos habetis in domibus vestris praeceptores, in causis ad prosequendam suam iustitiam non admittunt, tanquam licitum non sit eis super litigiosis negotiis curam agere, qui pacificis decrecreverunt studiis inhaerere, illud allegantes in repulsionem ipsorum, quod eorum ipsis generatio non est nota, qui undecunque locorum venerint, gratia divina vocati, dummodo laudabiliter exsequantur officium sui ordinis, ex superabundanti requiritur suae notio nationis. Ne quis igitur in prosecutione causarum praeceptores eosdem ab agendo vel respondendo sub occasione huiusmodi repellat, auctoritate apostolica inhibemus. [Nulli ergo etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. IV. Id. April. Ao. IX. 1206.] CAP. XVII. Praelati debent laicis de clericis, appellatione frustratoria non obstante, iustitiam facere; ad saeculare tamen forum clerici a laicis trahi non debent, etiam data ipsorum praelatorum negligentia. Idem Vercellensi Episcopo et Abbati de Toleto. Qualiter et quando (Et infra: cf. c. 17. de accus. et den. V. 1.) Praecipiatis ex parte nostra praelatis, ut laicis de clericis conquerentibus plenam faciant iustitiam exhiberi, non obstantibus appellationibus frustratoriis, quas in eorum gravamen clerici frequenter opponunt, ne pro defectu iustitiae clerici trahantur a laicis ad iudicium saeculare, quod omnino fieri prohibemus, et vos, ne fiat, omnimodis satagatis et ceterum adversus haerecticorum fallacias sollicitudinem vestram vigilare volumus, monentes et obsecrantes in Domino, quatenus ad exstirpandum de agro dominico lolium haereticae pravitatis prudenter et efficaciter intendatis. [Dat. IV. Kal. Febr. 1206.] CAP. XVIII. Iudex habens ut privatus paene consimilem causam, quam habet ut iudex, a iudicando removetur. H. d.