Latin
2.1.72 to 2.1.77
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.72-77
Not analysed yet
Idem. Causam, quae inter dilectum filium abbatem et conventum Vindonensem ex parte una ,et archidiaconum Carnotensem ex altera super quibusdam procurationibus vertitur, vobis, filii T. et G. et archidiacono Parisiensi meminimus commisisse. Dictus vero abbas et conventus nolentes parti alteri respondere, nisi nos primo consulerent secundum privilegia Romani Pontificis, indulta monasterio eorundem, dilectum filium W. eiusdem monasterii monachum propter hoc ad sedem apostolicam transmiserunt, nihilominus supplicantes, quatenus te, fili decane, loco Parisiensis archidiaconi supra dicti subrogare ad decisionem ipsius negotii dignaremur . Quia vero, quum eundem archidiaconum similis paene causa contingat, nimis favorabilis parti alteri videretur, nos te, fili decane, loco ipsius archidiaconi subrogantes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, non obstantibus prioribus literis, ante adventum monachi impetratis ,in causa ratione praevia procedatis. CAP. XIX. Si iudices de principali et exceptionibus praeiudicialibus simul cognoscunt, vel super principali lite non contestata testes recipiunt, licite ab eis appellatur. Honorius III. Archidiacono Remensi et Decano Brimensi Coloniensis dioecesis. Exhibita nobis dilecti filii R. Virdunensis electi petitio declaravit, quod, quum super facto electionis suae ipsius et H. archidiaconi ac quorundam canonicorum Virdunensium adversariorum suorum procuratores ad nostram olim audientiam accessissent, nos, audita petitione partis adversae, et quae proposita fuerunt ab ipsa, venerabili fratri nostro Parisiensi episcopo et coniudicibus suis sub certa forma literas nostras direximus, inter alia continentes, ut, vocatis qui forent evocandi, super propositis et aliis negotium contingentibus inquirerent veritatem, et testes, quos nominari contingeret iuxta consuetam formam, ad testimonium compellendo, et praefigendo partibus terminum competentem, quo per se vel per procuratores idoneos nostro se conspectui praesentarent, iustam sententiam recepturae. Partibus ergo citatis, non fuit processum in aliquo prima die, quumque decem de parte adversa secundo termino comparuissent, et fuissent, si electo se opponerent, in iure requisiti, septem eorum respondere nolentibus, ad agendum tres se residui obtulerunt . Quum autem idem electus quibusdam ex his, qui contra eum agebant, conspirationem, et quibusdam excommunicationem in modum exceptionis obiiceret, se id offerens probaturum, praefati iudices interlocuti fuerunt, quod de his et principali negotio simul inquirerent, a quibus videretur ipsis iudicibus inquirendum ,nolentes, quasi non iudices, sed inquisitores exsisterent, super dictis exceptionibus ipsius electi probationes admittere, sed pervertendo iuris ordinem de praemissis exceptionibus et principali negotio pariter per se inquirere intendentes, et procedentes etiam ad receptionem testium, lite nondum super eodem negotio contestata, quare praefatus electus nostram audientiam appellavit, humiliter supplicans, ut, quum literae ad ipsos iudices obtentae non inquisitionem, sed commissionem sapiant, prout apparet ex continentia earundem, quod ab eis factum est post appellationem ipsius revocare in irritum, et causam alii comittere dignaremur . Quia vero non in modum inquisitionis, sed commissionis negotium exstitit delegatum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, convenientes ad locum idoneum et partibus competentem ,si ex dictis gravaminibus vel aliquo ipsorum appellatum constiterit, revocato in irritum quicquid post appellationem huiusmodi inveneritis attentatum, in causa ipsa iuxta priorum continentiam literarum, appellatione remota ,ratione praevia sine morae dispendio procedatis.