Latin
2.1.86 to 2.1.104
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.86-104
Not analysed yet
TITULUS II. DE FORO COMPETENTI. CAP. I. Clericus coram suo episcopo conveniri debet. Ex concilio Calcedonensi. Si quis clericus adversus clericum negotium habeat, non deserat episcopum proprium, et ad saecularia percurrat iudicia ,sed prius apud ipsum actio ventiletur, vel certe consilio eiusdem episcopi apud alios, quos utraque pars voluerit, iudicium obtinebunt. Si quis autem praeter haec fecerit, canonicis correptionibus subiacebit . CAP. II. Iudex saecularis, si clericum per se distringit vel condemnat, excommunicari debet. Ex concilio Parisiensi. Nullus iudicium neque presbyterum, neque diaconum aut clericum ullum, aut minores ecclesiae sine permissu pontificis per se distringere aut condemnare praesumat. Quod si fecerit, ab ecclesia Dei, cui iniuriam irrogare dignoscitur, tamdiu sit sequestratus, quousque reatum suum cognoscens emendet. CAP. III. Ratione rei, de qua agitur, sortitur quis forum ibi, ubi res est. Sic communiter summatur. Ex concilio Africano. Sane si episcopi, inter quos causa versatur, sint diversarum provinciarum, ille primas det iudices, in cuius provincia est locus, de quo contenditur. Si autem etc. (cf. c. 1. de arb. I. 43.) CAP. IV. Episcopus ut suspectus recusatus, de cuius suspicione notorie constat, potest dare delegatum partibus non suspectum, cuius sententiam poterit per se exsecutioni mandare. Gregorius Bonifacio Defensori Corsicae. Si quis contra clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat, qui si ut suspectus fuerit recusatus, exsecutor [vel ]ab eo deputetur, aut, si et hoc actor refugerit, ab eodem episcopo est deputandus, qui partes sibi mutuo consensu iudices compellat eligere, a quibus quicquid fuerit definitum ipsius sollicitudine servata lege modis omnibus compleatur, [ut non sit unde se possint litigiis fatigare. Dat. mens. Aug. Ind. IV. 601.] CAP. V. Super re ecclesiae vel clerici potest laicus coram ecclesiastico iudice conveniri; sed si probabiliter negat, rem esse ecclesiae vel clerici, ad iurisdictionem ecclesiasticam declinandam, convenitur coram suo iudice.