Latin
2.1.78 to 2.1.85
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.78-85
Not analysed yet
CAP. XX. Lapsu triennii non obstante potest delegatus in causa sibi commissa procedere. Idem Magistro Tancredo Canonico Bononiensi. Venerabilis frater noster archiepiscopus Ravennas proposuit coram nobis, quod, quum decisio causae, quae inter ipsum ex parte una ,et communitatem Cerviae ex altera super iurisdictionis civitatis Cerviae et quibusdam aliis articulis vertitur, sit per subterfugia et cavillationes eorum per triennium prorogata, et tandem post litis contestationem et commissiones varias tibi dedimus in mandatis, ut eam ad nos remittas sufficienter instructam ,dicti Cervienses asserentes, instantiam iudicii per decursum triennii periisse, respondere sub tuo examine recusaverunt. Nolentes igitur, ut eiusdem causae decisio ulterius prorogetur, praesentium tibi auctoritate Mandamus, quatenus, exceptione huiusmodi non obstante, in negotio isto, appellatione remota, ratione praevia procedas iuxta traditam tibi formam. [Dat. Later. X. Kal. Mai Ao. VIII. 1224.] CAP. XXI. Actor obtinens in possessorio coram iudice rei, non tenetur coram eo iudice super proprietate respondere, si est prorsus alterius fori. H. d. et est casus notabilis. Idem Episcopo et Magistris T. et B. Praten. Bononiae commorantibus. Significaverunt nobis olim abbas et conventus sanctae Mariae de Florentia, quod Florentina potestas pro eis contra communitatem castri de Signa super possessione vel quasi iuris ibidem eligendi rectorem, quod ad se pertinere dicebant, diffinitivam sententiam promulgavit. Sed postmodum, eadem communitate nolente recipere nobilem virum B. Vinci-Werra, quem iidem in rectorem elegerant castri praedicti, praefata potestas non solum non curavit sententiam suam exsecutioni mandare, ac communitatem ipsam compellere ad recipiendum dictum nobilem pro rectore saepius requisita; sed nec permisit communitatem eandem ad hoc a fidelibus eorum monasterii coarctari; quin potius abbatem et conventum praefatos ipsa potestas indigne coegit communitati praedictae super proprietate vel quasi memorati iuris in saeculari iudicio respondere. Unde vobis per literas nostras iniunximus, ut, si ita esset, per censuras ecclesiasticas cogeretis communitatem eandem electum ab eisdem monachis in rectorem admittere; audituri postea quae partes super proprietate vel quasi dicti iuris ducerent proponenda, et causam, sicut iustum exsisteret, decisuri, non obstante statuto quolibet contrario ecclesiasticae libertati, seu quod abbas et conventus praedicti compulsi sunt super hoc litem contestari in iudicio saeculari. Nuper autem, referentibus abbate et conventu, didicimus, quod, quum de literis a nobis super hoc obtentis ad ipsius communitatis notitiam pervenisset, syndicus eius, exhibito coram iudice potestatis calumniae iuramento, citari fecit abbatem, quod coram illo subiret simile iusiurandum, ut per hoc renunciare intelligeretur idem abbas apostolicis literis ipso facto, aut pro convicto, si hoc facere recusaret, haberetur. Quumque praefatam communitatem ad praesentiam vestram saepius et peremptorie citassetis, syndico eius se velle dilatorias exceptiones proponere protestanti, terminum, in quo id faceret, vel super principali responderet negotio, statuistis . Verum pars altera inter alia excipiendo proposuit, se tunc coram vobis respondere de iure non teneri, quum tempus propter vindemias exsisteret feriatum, respondente syndico monasterii, hoc malitiose proponi, ut videlicet causa protracta tempus regiminis electi inutiliter elabatur. Quod apparebat ex eo, quia per nuncium potestatis abbati fuit prohibitum, ne communitatem eandem extra Florentinum districtum in iudicio conveniret, quare praenominati abbas et conventus humiliter petierunt, ut obviare huiusmodi malitiis dignaremur. Quocirca discretioni vestrae Mandamus, quatenus tam eundem syndicum, quam eiusdem monasterii monachos, quorum testimonio uti voluit, si excommunicationem contra eos ad impediendum causae processum opponi contingat, absolventes sublato appellationis obstaculo ad cautelam, ne tali praetextu valeant ab agendo vel testificante repelli ,hoc non obstante, in negotio, iuxta recepti formam mandati ,ratione praevia procedatis, causae finem debitum absque morae dispendio imponendo ita praeceptum apostolicum impleturi quod non debeamus vobis difficultatem quae dicto monasterio morae occasione imminere dignoscitur imputare . [Dat. Reate II. Kal. Nov. Ao. X. 1225.]