Latin
3.1.104 to 3.1.116
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.104-116
Not analysed yet
TITULUS III. DE CLERICIS CONIUGATIS. CAP. I. Matrimonium contractum per clericum exsistentem in sacris non tenet; secus in minoribus; sed tunc cogitur dimittere beneficium. Alexander III. Si qui autem clericorum ipsorum infra subdiaconatum acceperint uxores, ipsos ad relinquenda beneficia ecclesiastica, si qua habent ,et retinendas uxores suas districtione ecclesiastica compellatis. Sed si forte in subdiaconatu et aliis superioribus ordinibus uxores accepisse noscuntur, eos uxores dimittere, et poenitentiam agere de commisso auctoritate nostra per suspensionis et excommunicationis sententiam appellatione postposita compellere procuretis. CAP. II. Coniugatus ad administrationem et ad ordinem ecclesiasticum vel beneficium non promovetur, nisi castitatem promittat, et non sit bigamus. Idem Herfordensi Episcopo. Sane de clericis inferiorum ordinum, qui in coniugio constituti diu ecclesiastica beneficia ex concessione praedecessorum tuorum habuerunt, a quibus sine magno discrimine ac effusione sanguinis non possunt privari, fraternitati tuae id duximus respondendum, ut, quia ibi natio et gens barbara et multitudo in causa est, eos sub dissimulatione sustineas ecclesiastica beneficia tamdiu habita possidere; Provideas attentius, ne deinceps clericus coniugatus ad ecclesiastica beneficia, vel sacros ordines aut administrationes ecclesiasticas admittatur, nisi forte castitatem voveret perpetuam, et qui unicam et virginem habuisset uxorem. CAP. III. Si clericus in minoribus beneficiatus matrimonium contrahat, privatur beneficio, et quod dedit ecclesiae sibi restituitur. H. d. et in hoc ultimo est casus not. et multum allegabilis. Idem Verulanensi Episcopo. Quod a te (Et infra: )De cetero, quia fraternitatis tuae quaerit industria ,Utrum clerici infra subdiaconatus ordinem constituti, qui carnis devicti vitio continere non valentes uxores accipiunt, ecclesiastico bene ficio canonice debeant spoliari :id volumus te indubitata veritate tenere, quod, quum simul voluptatibus et carnalibus desideriis, ac divinis et ecclesiasticis obsequiis vacare non valeant, ob immunditiam suam ecclesiasticis sacramentis indigni tractandis, et ecclesiasticis procul dubio beneficiis sunt privandi. Sane si ecclesiis, quibus intitulati fuerant, de possessionibus aut aliis bonis suis aliqua contulisse noscuntur, quum ab earundem ecclesiarum ministerio fuerint et beneficio sequestrati, ad ipsos recta via dominium ac proprietas libere debent et absque ulla contradictione redire.