Latin
3.1.117 to 3.1.128
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.117-128
Not analysed yet
CAP. IV. Peracta poenitentia dispensant episcopi cum sacerdotibus, qui matrimonium de facto contraxerunt. Idem. Sane sacerdotes illi, qui nuptias contrahunt, quae non nuptiae, sed contubernia sunt potius nuncupanda, post longam poenitentiam et vitam laudabilem continentes officio suo restitui poterunt, et ex indulgentia sui episcopi eius exsecutionem habere. CAP. V. Auferenda sunt clerico beneficia, quae habebat tempore contracti matrimonii; collata vero postmodum scienter per episcopum per eundem auferri non possunt, sed per superiorem. H. d. Innocentius III. Norvicensi Episcopo. Diversis fallaciis circumventi Deo et mammonea famulari conantur, quum tamen secundum evangelicam veritatem nemo possit duobus dominis deservire, quoniam, si unum dilexerit, alium habebit exosum, aut uno contempto alium sustinebit . Accepimus autem, quod quidam clerici tuae dioecesis, qui solenniter in conspectu ecclesiae matrimonium contraxerunt, ecclesiastica beneficia detinere contendunt, in quorum conversatione cithara cum psalterio male concordat. Quum ergo vir cogitet, quomodo placere possit uxori, et ideo minus quae Dei sunt valeat cogitare, quum quasi divisus in duo plenam sui non habeat potestatem, ut ei, a quo stipendium recipit, plenius famuletur, fraternitati tuae auctoritate praesentium mandamus, quatenus huiusmodi clericos beneficiis ecclesiasticis, quae in tua dioecesi sunt adepti, auctoritate nostra suffultus prives appellatione remota, praesertim quum rerum ecclesiasticarum substantia per tales soleat deperire; nisi forte tu talibus scienter contuleris ecclesiastica beneficia, quibus eos non per te, sed per supe riorem decernimus spoliandos. [Nulli ergo etc. Dat. Ferentini Xll. Kal. Iul. 1203.] CAP. VI. Filius sacerdotis Graeci, ex uxore genitus, licite inter Latinos promovetur, si scandalum non obsistat. H. d. et est casus notabilis. Idem Archerontino Archiepiscopo. Quum olim ad nostram audientiam pervenisset, quod canonici Anglorienses dilectum filium cantorem Tricaricensem sibi elegerant in pastorem, tibi dedimus in mandatis, ut, examinata electione diligentius et persona, si electionem canonicam et personam idoneam invenires, electionem ipsam auctoritate apostolica confirmares, sicut metropolitanus in ceteris processurus . Licet autem tibi de forma electionis canonicae ac idoneitate personae in aliis constitisset, movit te tamen, et ad nos consulendos induxit ,quod, quum pater eius Graecus fuerit, et iuxta ritum Graecorum uxorem duxerit in minoribus ordinibus constitutus, cantorem ipsum ex uxore legitima in sacerdotio suscepisset. Nos igitur attendentes, quod orientalis ecclesia votum continentiae non admisit, quoniam orientales in minoribus ordinibus contrahunt, et in superioribus utuntur matrimonio iam contracto, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi pro eo, quod inter Latinos Graeci huiusmodi conversantur, regionis consuetudo repugnet, si aliud canonicum non obsistat, ad confirmationem et consecrationem eiusdem cantoris sine dubitatione procedas. [Dat. Ferentini Non. Sept. 1203.]