Latin
3.1.1046 to 3.1.1055
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1046-1055
Not analysed yet
CAP. IV. Monachi tenentur solvere decimas praediales de praediis noviter cultis, de quibus decimae prius solvebantur. Idem Thomae Cantuariensi Arc h iepiscopo. Commissum nobis a Deo dispensationis officium admonet et hortatur multipliciter, ut universis Christi ecclesiis debeamus utiliter providere, atque integra iura sua nos oportet atque illibata servare . Pervenit [quidem ]ad nos, quod monachi de Bosse ecclesiae sanctae Mariae, in cuius parochia commorantur, decimas ex integro non persolvunt, et eas [secundum canones ]reddere contradicunt . Ea propter frater noster, tibi per apostolica scripta mandamus, et praecipimus quatenus eos, ut ipsas decimas etiam de terris cultis, in quibus olim domus constructae fuerant, praefatae ecclesiae cum ea integritate persolvant, qua prius, quam in eadem parochia morarentur, solebant persolvi, sine appellationis obstaculo nostra auctoritate cum omni districtione compellas. Et sicut etiam de pascuis olim decimae persolvebantur, ita nunc de eisdem, ad frugum fertilitatem translatis, decimas volumus absque deminutione persolvi. CAP. V. Per excommunicationem compellitur quis ad solvendas decimas de molendinis et aliis hic contentis et cap. sequ. Hoc dicit cum sequ. Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Pervenit ad nos, quod, quum parochiani vestri decimas bonorum suorum consueverint, ecclesiis, quibus debentur, cum integritate persolvere, nunc tamen laudabili consuetudine praetermissa quidam ex ipsis de lana et foeno et deu proventibus molendinorum et piscariarum ipsis ecclesiis, subtrahere non verentur. Quoniam igitur institutioni divinae manifestius obviant, qui decimas ipsis ecclesiis non persolverint, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus parochianos vestros monere curetis, et, si opus fuerit, sub excommunicationis districtione compellere, ut de proventibus molendinorum et piscariarum, de foeno et lana decimas ecclesiis, quibus debentur, omni contradictione [et appellatione ]cessante ,cum integritate persolvant. CAP. VI. Summatum est cum praecedenti, et declara ut in praecedenti dictum est.