Latin
3.1.1056 to 3.1.1065
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 3.1.1056-1065
Not analysed yet
Idem Vintoniensi Episcopo. Nuncios et literas tuae fraternitatis ea, qua decuit, benignitate recepimus, et petitiones tuas, quoad licuit, curavimus exaudire, sicut illius personae, quam pura in Domino et ferventi caritate diligimus, et cuius commodis et profectibus intendere volumus diligenter. Quum igitur ad officium tuam spectent ea, in quibus praecepti nostri desideras auctoritate muniri, tanto in his debuisti facilius exaudiri, quanto ipsam eorum specialius salutem respiciunt, de quibus in extremo iudicio redditurus es rationem. Inde est, quod fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus parochianos tuos de apibus et de omni fructu decimas persolvere ecclesiastica districtione compellas. CAP. VII. Decima fructuum statim, quum collecti sunt, solvi debet non deductis expensis. Alexander III. Exoniensi Episcopo. Quum homines de Hortona secundum generalem Anglicanae ecclesiae consuetudinem de frugibus suis in auctumno ,IX. partibus sibi retentis, decimam ecclesiae sancti Michaelis ,cuius parochiani sunt, sine deminutione solvere teneantur, et, antequam id faciant, servientibus et mercenariis suis de frugibus non decimatis debita totius anni pro servitio suo impendant, tunc demum de residuo decimam persolventes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus sub anathematis districtione eos cogatis ut decimam tam de frugibus quam de nutrimentis animalium suorum sine fraude et diminutione aliqua in auctumno, sicut moris est ,statim fructibus collectis, et aliis temporibus, prout debentur ,persolvant, atque de subtractis et retentis dignam satisfactionem exhibere procurent. CAP. VIII. Privilegiati super decimis non solvendis, de iis praediis, quae ab aliis conducunt, decimam solvere tenentur. Idem Monachis de Neuclen. Dilecti filii abbas et fratres sanctae Crucis sua nobis conquestione monstrarunt, quod praedia, unde decimas et in magna parte sustentationem consueverunt habere, a plerisque laicis conduxistis et recepistis ad firmam. Unde, quoniam iidem fratres ex hoc gravantur immoderate et enormiter, nec fuit intentionis nostrae aut antecessorum nostrorum, ut de possessionibus, quas conduxistis, decimas non solvatis, universitati vestrae praecipiendo mandamus, quatenus eisdem fratribus de praediis, quae conduxistis in parochiis suis, de quibus consueverunt decimas percipere, plenarie solvatis eisdem, vel cum ipsis tam pacifice vel amicabiliter componatis, quod nulla inter vos debeat scandali materia suscitari, et videamini ultra, quod vobis indultum est, manus extendere .